seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Leviticus

XXVI

Leviticus XXVI, Nova Vulgata
(Latin version of Leviticus chapter 26)

   1 "Non facietis vobis idolum et sculptile nec lapidem eri getis nec imaginem sculptam in petra ponetis in terra vestra, ut adoretis eam. Ego enim sum Dominus Deus vester.
   2 Custodite sabbata mea et pavete sanctuarium meum. Ego Dominus.
   3 Si in praeceptis meis ambulaveritis et mandata mea custodieritis et feceritis ea,
   4 dabo vobis pluvias temporibus suis, et terra gignet germen suum, et pomis arbores replebuntur.
   5 Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem; et comedetis panem vestrum in saturitatem et absque pavore habitabitis in terra vestra.
   6 Dabo pacem in finibus vestris, dormietis, et non erit qui exterreat. Auferam malas bestias, et gladius non transibit per terminos vestros.
   7 Persequemini inimicos vestros, et corruent coram vobis gladio.
   8 Persequentur quinque de vestris centum alienos, et centum ex vobis decem milia; cadent inimici vestri in conspectu vestro gladio.
   9 Respiciam vos et crescere faciam; multiplicabimini, et firmabo pactum meum vobiscum.
   10 Comedetis vetusta congregata priorum messium; et vetera, novis supervenientibus, proicietis.
   11 Ponam habitaculum meum in medio vestri, et non abominabitur vos anima mea.
   12 Ambulabo inter vos et ero vester Deus, vosque eritis populus meus.
   13 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegyptiorum, ne serviretis eis, et qui confregi vectes iugi vestri, ut incederetis erecti.
   14 Quod si non audieritis me nec feceritis omnia mandata haec,
   15 si spreveritis leges meas, et iudicia mea contempserit anima vestra, ut non faciatis omnia, quae a me constituta sunt, et ad irritum perducatis pactum meum,
   16 ego quoque haec faciam vobis: visitabo vos in terrore repentino, in tabe et ardore, qui conficiant oculos et consumant animam, frustra seretis sementem, quae ab hostibus devorabitur.
   17 Ponam faciem meam contra vos, et corruetis coram hostibus vestris et subiciemini his, qui oderunt vos, et fugietis, nemine persequente.
   18 Sin autem nec sic oboedieritis mihi, addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra
   19 et conteram superbiam duritiae vestrae. Daboque caelum vobis desuper sicut ferrum et terram aeneam.
   20 Consumetur incassum robur vestrum: non proferet terra germen, nec arbores poma praebebunt.
   21 Si ambulaveritis ex adverso mihi nec volueritis audire me, addam plagas vestras usque in septuplum propter peccata vestra;
   22 emittamque in vos bestias agri, quae absque liberis vos faciant et deleant pecora vestra et ad paucitatem vos redigant, desertaeque fiant viae vestrae.
   23 Quod si nec sic volueritis recipere disciplinam, sed ambulaveritis ex adverso mihi,
   24 ego quoque contra vos adversus incedam et percutiam vos septies propter peccata vestra.
   25 inducamque super vos gladium ultorem foederis mei; cumque confugeritis in urbes vestras, mittam pestilentiam in medio vestri, et trademini hostium manibus.
   26 Postquam confregero vobis baculum panis, coquent decem mulieres in uno clibano panem vestrum et reddent eum ad pondus, et comedetis et non saturabimini.
   27 Sin autem nec per haec audieritis me, sed ambulaveritis contra me,
   28 et ego incedam adversus vos in furore contrario; et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra,
   29 ita ut comedatis carnes filiorum et filiarum vestrarum.
   30 Destruam excelsa vestra et thymiamateria confringam et ponam cadavera vestra super cadavera idolorum vestrorum, et abominabitur vos anima mea,
   31 in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem et deserta faciam sanctuaria vestra nec recipiam ultra odorem suavissimum.
   32 Disperdamque terram vestram; et stupebunt super ea inimici vestri, cum habitatores illius fuerint.
   33 Vos autem dispergam in gentes et evaginabo post vos gladium; eritque terra vestra deserta et civitates dirutae.
   34 Tunc placebunt terrae sabbata sua cunctis diebus solitudinis suae; quando fueritis in terra hostili, sabbatizabit et sabbata sua supplebit.
   35 Cunctis diebus solitudinis sabbatizabit, eo quod non requieverit in sabbatis vestris, quando habitabatis in ea.
   36 Et, qui de vobis remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium; terrebit eos sonitus folii volantis, et ita fugient quasi gladium; cadent, nullo persequente.
   37 Et corruent singuli super fratres suos quasi bella fugientes, nemine persequente. Nemo vestrum inimicis audebit resistere.
   38 Peribitis inter gentes, et hostilis vos terra consumet.
   39 Quod si et de vobis aliqui remanserint, tabescent in iniquitatibus suis in terris inimicorum vestrorum et propter peccata patrum suorum cum ipsis tabescent.
   40 Et confitebuntur iniquitates suas et maiorum suorum, quibus praevaricati sunt in me et ambulaverunt ex adverso mihi,
   41 ut et ego ambularem contra eos et inducerem illos in terram hostilem; vel tunc humiliabitur incircumcisum cor eorum, et tunc expiabunt pro impietatibus suis.
   42 Et recordabor foederis mei, quod pepigi cum Iacob et Isaac et Abraham. Terrae quoque memor ero,
   43 quae, cum relicta fuerit ab eis, complacebit sibi in sabbatis suis patiens solitudinem propter illos. Ipsi vero expiabunt pro peccatis suis, eo quod abiecerint iudicia mea et leges meas despexerint.
   44 Et tamen, etiam cum essent in terra hostili, non penitus abieci eos neque sic despexi, ut consumerentur, et irritum facerem pactum meum cum eis. Ego enim sum Dominus, Deus eorum.
   45 Et recordabor eis foederis cum maioribus, quos eduxi de terra Aegypti in conspectu gentium, ut essem Deus eorum. Ego Dominus"
   46 Haec sunt iudicia atque praecepta et leges, quas dedit Dominus inter se et inter filios Israel in monte Sinai per manum Moysi.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com