< Previous
Index
Next >

Liber Iudicum

VIII

Iudicum VIII, Nova Vulgata 
(Latin version of Judges chapter 8)

   1 Dixeruntque ad eum viri Ephraim: "Quid est hoc quod nobis facere voluisti, ut non nos vocares, cum ad pugnam pergeres contra Madian?" iurgantes fortiter et prope vim inferentes.
   2 Quibus ille respondit: "Quid enim tale facere potui, quale vos fecistis? Nonne melior est racemus Ephraim vindemiis Abiezer?
   3 In manus vestras Deus tradidit principes Madian Oreb et Zeb. Quid tale facere potui, quale vos fecistis?" Quod cum locutus esset, requievit spiritus eorum, quo tumebant contra eum.
   4 Cumque venisset Gedeon ad Iordanem, transivit eum cum trecentis viris, qui secum erant et prae lassitudine fugientes persequi vix poterant.
   5 Dixitque ad viros Succoth: "Date, obsecro, panes populo, qui mecum est, quia valde defecerunt, et ego persequor Zebee et Salmana reges Madian"
   6 Responderunt principes Succoth: "Forsitan palmae manuum Zebee et Salmana in manu tua sunt, ut demus exercitui tuo panes?"
   7 Quibus ille ait: "Cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas, triturabo carnes vestras cum spinis deserti et tribulis"
   8 Et inde conscendens venit in Phanuel locutusque est ad viros eius loci similia. Cui et illi responderunt, sicut responderant viri Succoth.
   9 Dixit itaque et eis: "Cum reversus fuero in pace, destruam turrim hanc"
   10 Zebee autem et Salmana requiescebant in Carcar cum omni exercitu suo, quasi quindecim milia viri, qui remanserant ex omnibus turmis orientalium populorum, caesis centum viginti milibus bellatorum educentium gladium.
   11 Ascendensque Gedeon per viam eorum, qui in tabernaculis morabantur ad orientalem partem Nobe et Iegbaa, percussit castra hostium, qui securi erant et nihil adversi suspicabantur.
   12 Fugeruntque Zebee et Salmana. Persequens Gedeon comprehendit duos reges Madian Zebee et Salmana, turbato omni exercitu eorum.
   13 Revertensque Gedeon filius Ioas de bello per ascensum Hares,
   14 apprehendit puerum de viris Succoth interrogavitque eum nomina principum et seniorum Succoth, qui scripsit ei septuaginta septem viros.
   15 Venitque ad viros Succoth et dixit eis: "En Zebee et Salmana, super quibus exprobrastis mihi dicentes: "Forsitan manus Zebee et Salmana in manibus tuis sunt, ut demus viris tuis, qui lassi sunt, panes?" "
   16 Tulit ergo seniores civitatis et spinas deserti ac tribulos; et trituravit cum eis viros Succoth.
   17 Turrim quoque Phanuel subvertit, occisis habitatoribus civitatis.
   18 Dixitque ad Zebee et Salmana: "Quales fuerunt viri, quos occidistis in Thabor?" Qui responderunt: "Similes tui, et unusquisque ex eis quasi filius regis"
   19 Quibus ille ait: "Fratres mei fuerunt, filii matris meae. Vivit Dominus, si servassetis eos, non vos occiderem!"
   20 Dixitque Iether primogenito suo: "Surge et interfice eos!" Qui non eduxit gladium; timebat enim, quia adhuc puer erat.
   21 Dixeruntque Zebee et Salmana: "Tu surge et irrue in nos, quia iuxta aetatem robur est hominis" Surrexit Gedeon et interfecit Zebee et Salmana et tulit lunulas, quibus colla camelorum eorum decorata erant.
   22 Dixeruntque viri Israel ad Gedeon: "Dominare nostri, tu et filius tuus et filius filii tui, quia liberasti nos de manu Madian"
   23 Quibus ille ait: "Non dominabor vestri, nec dominabitur in vos filius meus, sed dominabitur Dominus"
   24 Dixitque ad eos: "Unam petitionem postulo a vobis: date mihi unusquisque anulum ex praeda sua" Anulos enim aureos Ismaelitae habere consuerant.
   25 Qui responderunt: "Libentissime dabimus" Expandentesque super terram pallium proiecerunt in eo unusquisque anulum de praeda sua.
   26 Et fuit pondus postulatorum anulorum mille septingenti auri sicli absque lunulis et inauribus et vestibus purpureis, quibus Madian reges uti soliti erant, et praeter torques camelorum.
   27 Fecitque ex eo Gedeon ephod et posuit illud in civitate sua Ephra. Fornicatusque est omnis Israel in eo, et factum est Gedeoni et omni domui eius in ruinam.
   28 Humiliatus est autem Madian coram filiis Israel, nec potuerunt ultra elevare cervices, sed quievit terra per quadraginta annos, quibus Gedeon vivebat.
   29 Abiit itaque Ierobbaal filius Ioas et habitavit in domo sua;
   30 habuitque Gedeon septuaginta filios, qui egressi sunt de femore eius, eo quod multas haberet uxores.
   31 Concubina quoque illius, quam habebat in Sichem, genuit ei filium, cui ipse nomen imposuit Abimelech.
   32 Mortuusque est Gedeon filius Ioas in senectute bona et sepultus est in sepulcro Ioas patris sui in Ephra filiorum Abiezer.
   33 Postquam autem mortuus est Gedeon, aversi sunt filii Israel et fornicati cum Baalim posuerunt sibi Baalberith in deum.
   34 Nec recordati sunt Domini Dei sui, qui eruit eos de manu omnium inimicorum suorum per circuitum,
   35 nec fecerunt misericordiam cum domo Ierobbaal Gedeon iuxta omnia bona, quae fecerat Israeli.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

 home

privacy policy

email

© seiyaku.com