seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Iosue

V

Iosue V, Nova Vulgata
(Latin version of Joshua chapter 5)

   1 Postquam ergo audierunt om nes reges Amorraeorum, qui ha bitabant trans Iordanem ad occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan, qui propinqua possidebant Magno mari loca, quod siccasset Dominus fluenta Iordanis coram filiis Israel, donec transirent, dissolutum est cor eorum, et non remansit in eis spiritus coram filiis Israel.
   2 Eo tempore ait Dominus ad Iosue: "Fac tibi cultros lapideos et circumcide iterum secundo filios Israel"
   3 Fecit, quod iusserat Dominus, et circumcidit filios Israel in colle Praeputiorum.
   4 Haec autem causa est secundae circumcisionis: omnis populus, qui egressus est ex Aegypto, generis masculini, universi bellatores viri mortui sunt in deserto in via;
   5 qui omnes circumcisi erant. Populus autem, qui natus est in deserto, incircumcisus fuit.
   6 Per quadraginta enim annos ambulabant filii Israel, donec consumerentur omnes homines bellatores, qui non audierant vocem Domini, et quibus iuraverat, ut non ostenderet eis terram, super qua iuraverat patribus eorum, ut daret illis terram lacte et melle manantem.
   7 Horum filii in locum successerunt patrum et circumcisi sunt a Iosue, quia, sicut nati fuerant, in praeputio erant, nec eos in via aliquis circumciderat.
   8 Postquam autem omnes circumcisi sunt, manserunt in eodem castrorum loco, donec sanarentur.
   9 Dixitque Dominus ad Iosue: "Hodie abstuli opprobrium Aegypti a vobis" Vocatumque est nomen loci illius Galgala usque in praesentem diem.
   10 Manseruntque filii Israel in Galgalis et fecerunt Pascha quarta decima die mensis ad vesperum in campestribus Iericho;
   11 et comederunt de frugibus terrae a die altero, azymos panes et polentam hoc ipso die.
   12 Defecitque manna a die sequenti, postquam comederunt de frugibus terrae, nec usi sunt ultra cibo illo filii Israel, sed comederunt de frugibus terrae Chanaan in anno illo.
   13 Cum autem esset Iosue in agro urbis Iericho, levavit oculos et vidit virum stantem contra se et evaginatum tenentem gladium; perrexitque ad eum et ait: "Noster es an adversariorum?"
   14 Qui respondit: "Nequaquam, sed sum princeps exercitus Domini et nunc veni"
   15 Cecidit Iosue pronus in terram et adorans ait: "Quid Dominus meus loquitur ad servum suum?"
   16 Et dixit princeps exercitus Domini ad Iosue: "Solve calceamentum de pedibus tuis; locus enim, in quo stas, sanctus est" Fecitque Iosue, ut sibi fuerat imperatum.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com