seiyaku
< Previous
Index
Next >

Prophetia Ionae

II

Ionae II, Nova Vulgata
(Latin version of Jonah chapter 2)

   1 Et praeparavit Dominus piscem grandem, ut deglutiret Ionam; et erat Ionas in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus.
   2 Et oravit Ionas ad Dominum Deum suum de ventre piscis
   3 et dixit: "Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et respondit mihi; de ventre inferi clamavi, et exaudisti vocem meam.
   4 Et proiecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me; omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt.
   5 Et ego dixi: "Abiectus sum a conspectu oculorum tuorum; verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum".
   6 Circumdederunt me aquae usque ad guttur, abyssus vallavit me, iuncus alligatus est capiti meo.
   7 Ad extrema montium descendi, terrae vectes concluserunt me in aeternum, sed eduxisti de fovea vitam meam, Domine Deus meus.
   8 Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum, et venit ad te oratio mea, ad templum sanctum tuum.
   9 Qui colunt idola vana, pietatem suam derelinquunt;
   10 ego autem in voce laudis immolabo tibi, quaecumque vovi, reddam; salus Domini est".
   11 Et dixit Dominus pisci, et evomuit Ionam in aridam.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com