seiyaku
< Previous
Index
Next >

Evangelium secundum Ioannem

XIII

Ioannem XIII, Nova Vulgata
(Latin version of John chapter 13)

   1 Ante diem autem festum Pa schae, sciens Iesus quia venit eius hora, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.
   2 Et in cena, cum Diabolus iam misisset in corde, ut traderet eum Iudas Simonis Iscariotis,
   3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit et ad Deum vadit,
   4 surgit a cena et ponit vestimenta sua et, cum accepisset linteum, praecinxit se.
   5 Deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo, quo erat praecinctus.
   6 Venit ergo ad Simonem Petrum. Dicit ei: "Domine, tu mihi lavas pedes?".
   7 Respondit Iesus et dixit ei: "Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea".
   8 Dicit ei Petrus: "Non lavabis mihi pedes in aeternum!". Respondit Iesus ei: "Si non lavero te, non habes partem mecum".
   9 Dicit ei Simon Petrus: "Domine, non tantum pedes meos sed et manus et caput!".
   10 Dicit ei Iesus: "Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus; et vos mundi estis sed non omnes".
   11 Sciebat enim quisnam esset, qui traderet eum; propterea dixit: "Non estis mundi omnes".
   12 Postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis: "Scitis quid fecerim vobis?
   13 Vos vocatis me: "Magister" et: "Domine", et bene dicitis; sum etenim.
   14 Si ergo ego lavi vestros pedes, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes.
   15 Exemplum enim dedi vobis, ut, quemadmodum ego feci vobis, et vos faciatis.
   16 Amen, amen dico vobis: Non est servus maior domino suo, neque apostolus maior eo, qui misit illum.
   17 Si haec scitis, beati estis, si facitis ea.
   18 Non de omnibus vobis dico, ego scio, quos elegerim, sed ut impleatur Scriptura: "Qui manducat meum panem, levavit contra me calcaneum suum".
   19 Amodo dico vobis priusquam fiat, ut credatis, cum factum fuerit, quia ego sum.
   20 Amen, amen dico vobis: Qui accipit, si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum, qui me misit".
   21 Cum haec dixisset Iesus, turbatus est spiritu et protestatus est et dixit: "Amen, amen dico vobis: Unus ex vobis tradet me".
   22 Aspiciebant ad invicem discipuli, haesitantes de quo diceret.
   23 Erat recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus.
   24 Innuit ergo huic Simon Petrus, ut interrogaret: "Quis est, de quo dicit?".
   25 Cum ergo recumberet ille ita supra pectus Iesu, dicit ei: "Domine, quis est?".
   26 Respondet Iesus: "Ille est, cui ego intinctam buccellam porrexero". Cum ergo intinxisset buccellam, dat Iudae Simonis Iscariotis.
   27 Et post buccellam tunc introivit in illum Satanas. Dicit ergo ei Iesus: "Quod facis, fac citius".
   28 Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei;
   29 quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas, quia dicit ei Iesus: "Eme ea, quae opus sunt nobis ad diem festum ", aut egenis ut aliquid daret.
   30 Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo; erat autem nox.
   31 Cum ergo exisset, dicit Iesus: "Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo;
   32 si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso et continuo clarificabit eum.
   33 Filioli, adhuc modicum vobiscum sum; quaeretis me, et sicut dixi Iudaeis: Quo ego vado, vos non potestis venire, et vobis dico modo.
   34 Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.
   35 In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis: si dilectionem habueritis ad invicem".
   36 Dicit ei Simon Petrus: "Domine, quo vadis?". Respondit Iesus: "Quo vado, non potes me modo sequi, sequeris autem postea".
   37 Dicit ei Petrus: "Domine, quare non possum te sequi modo? Animam meam pro te ponam".
   38 Respondet Iesus: "Animam tuam pro me pones? Amen, amen dico tibi: Non cantabit gallus, donec me ter neges.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com