seiyaku
< Previous
Index
Next >

Evangelium secundum Ioannem

XI

Ioannem XI, Nova Vulgata
(Latin version of John chapter 11)

   1 Erat autem quidam lan guens Lazarus a Bethania, de castello Mariae et Marthae sororis eius.
   2 Maria autem erat, quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur.
   3 Miserunt ergo sorores ad eum dicentes: "Domine, ecce, quem amas, infirmatur".
   4 Audiens autem Iesus dixit: "Infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam".
   5 Diligebat autem Iesus Martham et sororem eius et Lazarum.
   6 Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in loco, in quo erat, duobus diebus;
   7 deinde post hoc dicit discipulis: "Eamus in Iudaeam iterum".
   8 Dicunt ei discipuli: "Rabbi, nunc quaerebant te Iudaei lapidare, et iterum vadis illuc?".
   9 Respondit Iesus: "Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt;
   10 si quis autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo".
   11 Haec ait et post hoc dicit eis: "Lazarus amicus noster dormit, sed vado, ut a somno exsuscitem eum".
   12 Dixerunt ergo ei discipuli: "Domine, si dormit, salvus erit".
   13 Dixerat autem Iesus de morte eius, illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.
   14 Tunc ergo dixit eis Iesus manifeste: "Lazarus mortuus est,
   15 et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi; sed eamus ad eum".
   16 Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: "Eamus et nos, ut moriamur cum eo!".
   17 Venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem.
   18 Erat autem Bethania iuxta Hierosolymam quasi stadiis quindecim.
   19 Multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre.
   20 Martha ergo ut audivit quia Iesus venit, occurrit illi; Maria autem domi sedebat.
   21 Dixit ergo Martha ad Iesum: "Domine, si fuisses hic, frater meus non esset mortuus!
   22 Sed et nunc scio quia, quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus".
   23 Dicit illi Iesus: "Resurget frater tuus".
   24 Dicit ei Martha: "Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die".
   25 Dixit ei Iesus: "Ego sum resurrectio et vita. Qui credit in me, etsi mortuus fuerit, vivet;
   26 et omnis, qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc?".
   27 Ait illi: "Utique, Domine; ego credidi quia tu es Christus Filius Dei, qui in mundum venisti".
   28 Et cum haec dixisset, abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens: "Magister adest et vocat te".
   29 Illa autem ut audivit, surrexit cito et venit ad eum;
   30 nondum enim venerat Iesus in castellum, sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha.
   31 Iudaei igitur, qui erant cum ea in domo et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam putantes: "Vadit ad monumentum, ut ploret ibi".
   32 Maria ergo, cum venisset ubi erat Iesus, videns eum cecidit ad pedes eius dicens ei: "Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus!".
   33 Iesus ergo, ut vidit eam plorantem et Iudaeos, qui venerant cum ea, plorantes, fremuit spiritu et turbavit seipsum
   34 et dixit: "Ubi posuistis eum?". Dicunt ei: "Domine, veni et vide".
   35 Lacrimatus est Iesus.
   36 Dicebant ergo Iudaei: "Ecce quomodo amabat eum!".
   37 Quidam autem dixerunt ex ipsis: "Non poterat hic, qui aperuit oculos caeci, facere, ut et hic non moreretur?".
   38 Iesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum; erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei.
   39 Ait Iesus: "Tollite lapidem!". Dicit ei Martha, soror eius, qui mortuus fuerat: "Domine, iam foetet; quatriduanus enim est!".
   40 Dicit ei Iesus: "Nonne dixi tibi quoniam, si credideris, videbis gloriam Dei?".
   41 Tulerunt ergo lapidem. Iesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: "Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.
   42 Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum, qui circumstat, dixi, ut credant quia tu me misisti".
   43 Et haec cum dixisset, voce magna clamavit: "Lazare, veni foras!".
   44 Prodiit, qui fuerat mortuus, ligatus pedes et manus institis; et facies illius sudario erat ligata. Dicit Iesus eis: "Solvite eum et sinite eum abire ".
   45 Multi ergo ex Iudaeis, qui venerant ad Mariam et viderant, quae fecit, crediderunt in eum;
   46 quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisaeos et dixerunt eis, quae fecit Iesus.
   47 Collegerunt ergo pontifices et pharisaei concilium et dicebant: "Quid facimus, quia hic homo multa signa facit?
   48 Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem!".
   49 Unus autem ex ipsis, Caiphas, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: "Vos nescitis quidquam
   50 nec cogitatis quia expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat!".
   51 Hoc autem a semetipso non dixit; sed, cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente
   52 et non tantum pro gente, sed et ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.
   53 Ab illo ergo die cogitaverunt, ut interficerent eum.
   54 Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos, sed abiit inde in regionem iuxta desertum, in civitatem, quae dicitur Ephraim, et ibi morabatur cum discipulis.
   55 Proximum autem erat Pascha Iudaeorum, et ascenderunt multi Hierosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos.
   56 Quaerebant ergo Iesum et colloquebantur ad invicem in templo stantes: "Quid videtur vobis? Numquid veniet ad diem festum?".
   57 Dederant autem pontifices et pharisaei mandatum, ut, si quis cognoverit, ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com