seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Iob

XXXV

Iob XXXV, Nova Vulgata
(Latin version of Job chapter 35)

   1 Igitur Eliu haec rursum locutus est:
   35:2" Numquid aequa tibi videtur tua cogitatio, ut diceres: "Iustificatio mea coram Deo"?
   3 Dixisti enim: "Quid ad te? Vel quid tibi proderit, si ego peccavero?".
   4 Itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum.
   5 Suspice caelum et intuere et contemplare nubes quod altiores te sint.
   6 Si peccaveris, quid facies ei? Et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies contra eum?
   7 Porro si iuste egeris, quid donabis ei? Aut quid de manu tua accipiet?
   8 Homini, qui similis tui est, nocebit impietas tua, et filium hominis adiuvabit iustitia tua.
   9 Propter multitudinem oppressorum clamabunt et eiulabunt propter vim brachii tyrannorum,
   10 sed nemo dixit: "Ubi est Deus, qui fecit me, qui dedit carmina in nocte,
   11 qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos?".
   12 Ibi clamabunt, et non exaudiet, propter superbiam malorum.
   13 Etiam, frustra: non audiet Deus, et Omnipotens non intuebitur.
   14 Omnino cum dixeris: "Non considerat", iudicium est coram illo, et exspectas eum.
   15 Et nunc cum dicis: "Ira eius poenas non infert, nec ulciscitur scelus valde",
   16 Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat".

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com