< Previous
Index
Next >

Liber Iob

XXV

Iob XXV, Nova Vulgata 
(Latin version of Job chapter 25)

   1 Respondens autem Baldad Suhites dixit:
   25:2" Potestas et terror apud eum est, qui facit pacem in sublimibus suis.
   3 Numquid est numerus militum eius? Et super quem non surget lumen illius?
   4 Numquid iustificari potest homo comparatus Deo, aut apparere mundus natus de muliere?
   5 Ecce luna etiam non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu eius;
   6 quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis".

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

 home

privacy policy

email

© seiyaku.com