seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Ieremiae

XLV

Ieremiae XLV, Nova Vulgata
(Latin version of Jeremiah chapter 45)

   1 Verbum, quod locutus est Ieremias propheta ad Baruch filium Neriae, cum scriberet verba haec in libro ex ore Ieremiae, anno quarto Ioachim filii Iosiae regis Iudae, dicens:
   2 "Haec dicit Dominus, Deus Israel, super te, Baruch.
   3 Dixisti: "Vae misero mihi, quoniam addidit Dominus dolorem maerori meo; laboravi in gemitu meo et requiem non inveni".
   4 Haec dices ad eum: Sic dicit Dominus: Ecce, quod aedificavi, ego destruo et, quod plantavi, ego evello, universam terram hanc;
   5 et tu quaeris tibi grandia? Noli quaerere, quia ecce ego adducam malum super omnem carnem, ait Dominus, et dabo tibi animam tuam quasi spolium in omnibus locis, ad quaecumque perrexeris".

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com