seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Ieremiae

XXXI

Ieremiae XXXI, Nova Vulgata
(Latin version of Jeremiah chapter 31)

   1 In tempore illo, dicit Dominus, ero Deus universis cognationibus Israel, et ipsi erunt mihi in populum.
   2 Haec dicit Dominus: Invenit gratiam in deserto populus, qui remanserat a gladio; vadet ad requiem suam Israel".
   3 De longe Dominus apparuit mihi: "In caritate perpetua dilexi te; ideo attraxi te in misericordia.
   4 Rursumque aedificabo te, et aedificaberis, virgo Israel; adhuc ornaberis tympanis tuis et egredieris in choro ludentium.
   5 Adhuc plantabis vineas in montibus Samariae; plantabunt plantantes et vindemiabunt.
   6 Quia erit dies, in qua clamabunt custodes in monte Ephraim: "Surgite, et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum".
   7 Quia haec dicit Dominus: Exsultate in laetitia propter Iacob et hinnite capiti gentium; personate, canite et dicite: "Salva, Domine, populum tuum, reliquias Israel".
   8 Ecce ego adducam eos de terra aquilonis et congregabo eos ab extremis terrae; inter quos erunt caecus et claudus, praegnans et pariens simul: coetus magnus revertentium huc.
   9 In fletu venient, et in deprecatione reducam eos et adducam eos per torrentes aquarum in via recta, et non impingent in ea, quia factus sum Israeli pater, et Ephraim primogenitus meus est".
   10 Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate in insulis, quae procul sunt, et dicite: "Qui dispersit Israel, congregabit eum et custodiet eum sicut pastor gregem suum".
   11 Redemit enim Dominus Iacob et liberavit eum de manu potentioris.
   12 Et venient et laudabunt in monte Sion et confluent ad bona Domini super frumento et vino et oleo et fetu pecorum et armentorum; eritque anima eorum quasi hortus irriguus, et ultra non esurient.
   13 Tunc laetabitur virgo in choro, iuvenes et senes simul." Et convertam luctum eorum in gaudium et consolabor eos et laetificabo a dolore suo.
   14 Et inebriabo animam sacerdotum pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur", ait Dominus.
   15 Haec dicit Dominus: "Vox in Rama audita est lamentationis, luctus et fletus Rachel plorantis filios suos et nolentis consolari super eis, quia non sunt".
   16 Haec dicit Dominus: "Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrimis, quia est merces operi tuo, ait Dominus, et revertentur de terra inimici.
   17 Et est spes novissimis tuis, ait Dominus, et revertentur filii ad terminos suos.
   18 Audiens audivi Ephraim transmigrantem: "Castigasti me, et eruditus sum quasi iuvenculus indomitus; converte me, et convertar, quia tu Dominus Deus meus.
   19 Postquam enim convertisti me, egi paenitentiam; et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum; confusus sum et erubui, quoniam sustinui opprobrium adulescentiae meae".
   20 Estne filius honorabilis mihi Ephraim aut puer delectabilis, quia ex quo locutus sum de eo, adhuc recordabor eius? Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum: miserans miserebor eius", ait Dominus.
   21 Statue tibi lapides, pone tibi signa, dirige cor tuum in iter, viam, in qua ambulasti; revertere, virgo Israel, revertere ad civitates tuas istas.
   22 Usquequo vagaberis, filia rebellis? Quia creavit Dominus novum super terram: femina circumdabit virum.
   23 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: "Adhuc dicent verbum istud in terra Iudae et in urbibus eius, cum convertero sortem eorum: "Benedicat tibi Dominus, habitaculum iustitiae, mons sanctus".
   24 Et habitabunt in eo Iudas et omnes civitates eius simul, agricolae et minantes greges.
   25 Quia inebriavi animam lassam et omnem animam esurientem saturavi".
   26 Ideo quasi de somno suscitatus sum et vidi, et somnus meus dulcis mihi.
   27 "Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et seminabo domum Israel et domum Iudae semine hominum et semine iumentorum.
   28 Et sicut vigilavi super eos, ut evellerem et demolirer et dissiparem et disperderem et affligerem, sic vigilabo super eos, ut aedificem et plantem, ait Dominus.
   29 In diebus illis non dicent ultra: "Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt",
   30 sed unusquisque in iniquitate sua morietur; omnis homo, qui comederit uvam acerbam, obstupescent dentes eius.
   31 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et feriam domui Israel et domui Iudae pactum novum;
   32 non secundum pactum, quod pepigi cum patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti, pactum, quod irritum fecerunt, et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus.
   33 Sed hoc erit pactum, quod feriam cum domo Israel post dies illos, dicit Dominus: Dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum.
   34 Et non docebit ultra vir proximum suum, et vir fratrem suum dicens: "Cognosce Dominum"; omnes enim cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus, quia propitiabor iniquitati eorum et peccati eorum non memorabor amplius".
   35 Haec dicit Dominus, qui dat solem in lumine diei, ordinem lunae et stellarum in lumine noctis, qui turbat mare, et fremunt fluctus eius, Dominus exercituum nomen illi:
   36 "Si defecerint leges istae coram me, dicit Dominus, tunc et semen Israel deficiet, ut non sit gens coram me cunctis diebus".
   37 Haec dicit Dominus: "Si mensurari potuerint caeli sursum, et investigari fundamenta terrae deorsum, et ego abiciam universum semen Israel propter omnia, quae fecerunt, dicit Dominus.
   38 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et aedificabitur civitas Domino a turre Hananeel usque ad portam Anguli,
   39 et exibit ultra norma mensurae in conspectu eius super collem Gareb et vertetur in Goa,
   40 et omnis vallis cadaverum et cineris et universa regio usque ad torrentem Cedron et usque ad angulum portae Equorum orientalis sanctum Domini; non evelletur et non destruetur ultra in perpetuum".

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com