seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Isaiae

XLVII

Isaiae XLVII, Nova Vulgata
(Latin version of Isaiah chapter 47)

   1 Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon; sede in terra sine solio, filia Chaldaeorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera.
   2 Tolle molam et mole farinam; depone velum tuum, subleva stolam, revela crura, transi flumina.
   3 Revelabitur ignominia tua, et videbitur opprobrium tuum." Ultionem capiam, nemini parcam",
   4 dicit Redemptor noster, Dominus exercituum nomen illius, Sanctus Israel.
   5 Sede tacens et intra in tenebras, filia Chaldaeorum, quia non vocaberis ultra Domina regnorum.
   6 Iratus sum super populum meum, contaminavi hereditatem meam et dedi eos in manu tua; non posuisti eis misericordias, super senem aggravasti iugum tuum valde
   7 et dixisti: "In sempiternum ero domina". Non posuisti haec super cor tuum neque recordata es novissimi tui.
   8 Et nunc audi haec, delicata, quae habitas confidenter et dicis in corde tuo: "Ego, et praeter me non est altera, non sedebo vidua et orbitatem ignorabo".
   9 Venient tibi duo haec subito in die una, orbitas et viduitas; repente venerunt super te propter multitudinem maleficiorum tuorum, propter abundantiam incantationum tuarum.
   10 Et fiduciam habuisti in malitia tua et dixisti: "Non est qui videat me". Sapientia tua et scientia tua, haec decepit te. Et dixisti in corde tuo: "Ego, et praeter me non est altera".
   11 Veniet super te malum, et nescies avertere; et irruet super te calamitas, quam non poteris expiare; veniet super te repente miseria, quam nescies.
   12 Sta cum incantationibus tuis et cum multitudine maleficiorum tuorum, in quibus laborasti ab adulescentia tua: forte poteris iuvari, forte terrebis.
   13 Defecisti in multitudine consiliorum tuorum; stent et salvent te, qui metiuntur caelum, qui contemplantur sidera et annuntiant singulis noviluniis ventura tibi.
   14 Ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos. Non liberabunt seipsos de manu flammae; non sunt prunae, quibus calefiant, nec focus, ut sedeant ad eum.
   15 Sic fiunt tibi incantatores tui, in quibuscumque laborasti ab adulescentia tua; unusquisque in via sua errat, non est qui salvet te.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com