seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Isaiae

XLVI

Isaiae XLVI, Nova Vulgata
(Latin version of Isaiah chapter 46)

   1 Concidit Bel, incurvavit se Nabo; fuerunt simulacra eorum bestiis et iumentis. Statuae vestrae portantur, onera lassis.
   2 Se incurvaverunt et conciderunt simul; non potuerunt salvare onus et ipsi in captivitatem ibunt.
   3 Audite me, domus Iacob et omne residuum domus Israel, qui portamini ab utero, qui gestamini a vulva.
   4 Usque ad senectam ego ipse et usque ad canos ego portabo; et ego feci et ego feram, ego portabo et salvabo.
   5 Cui assimilatis me et adaequatis et comparatis me, et erimus similes?
   6 Qui effundunt aurum de sacculo et argentum statera ponderant, conducunt aurificem, ut faciat deum, et procidunt et adorant.
   7 Portant illum in umeris gestantes et ponentes in loco suo; et stabit ac de loco suo non movebitur; sed et si quis clamat ad eum, non respondet; de tribulatione eius non salvabit eum.
   8 Mementote istud et confundamini; redite, praevaricatores, ad cor.
   9 Recordamini prioris saeculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra Deus, nec est similis mei.
   10 Annuntians ab exordio novissimum et ab initio, quae necdum facta sunt, dicens: "Consilium meum stabit, et omnem voluntatem meam faciam".
   11 Vocans ab oriente avem rapacem et de terra longinqua virum consilii mei; et locutus sum et adducam illud, decrevi et faciam illud.
   12 Audite me, duri corde, qui longe estis a iustitia.
   13 Prope feci iustitiam meam, non elongabitur; et salus mea non morabitur: et dabo in Sion salutem et Israeli gloriam meam.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com