seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Isaiae

XLIII

Isaiae XLIII, Nova Vulgata
(Latin version of Isaiah chapter 43)

   1 Et nunc haec dicit Dominus, qui creavit te, Iacob, et formavit te, Israel: "Noli timere, quia redemi te et vocavi te nomine tuo; meus es tu.
   2 Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te; cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te,
   3 quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israel, salvator tuus: dedi propitiationem tuam Aegyptum, Aethiopiam et Saba pro te.
   4 Quoniam pretiosus factus es in oculis meis et gloriosus, ego diligo te et dabo homines pro te et populos pro anima tua.
   5 Noli timere, quoniam ego tecum sum: ab oriente adducam semen tuum et ab occidente congregabo te.
   6 Dicam aquiloni: "Da" et austro: "Noli prohibere; affer filios meos de longinquo et filias meas ab extremis terrae.
   7 Omnem, qui vocatur nomine meo, in gloriam meam creavi eum, formavi eum et feci eum".
   8 Educ foras populum caecum, et oculos habentem, surdos, et aures eis sunt.
   9 Omnes gentes congregentur simul, et colligantur nationes: quis in eis annuntiabit istud et priora audire nos faciet? Dent testes suos et iustificentur et audiant et dicant: "Vere".
   10 Vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus, quem elegi, ut sciatis et credatis mihi et intellegatis quia ego ipse sum; ante me non est formatus Deus et post me non erit.
   11 Ego, ego sum Dominus, et non est absque me salvator.
   12 Ego, annuntiavi et salvavi; auditum feci, et non fuit in vobis alienus; et vos testes mei, dicit Dominus, et ego Deus,
   13 iam ab initio ego ipse. Et non est qui de manu mea eruat; operabor, et quis avertet illud?".
   14 Haec dicit Dominus, redemptor vester, Sanctus Israel: "Propter vos misi in Babylonem et detraxi fugitivos universos et Chaldaeos in navibus suis gloriantes.
   15 Ego Dominus, Sanctus vester, creans Israel, rex vester".
   16 Haec dicit Dominus, qui dedit in mari viam et in aquis torrentibus semitam;
   17 qui eduxit quadrigam et equum, agmen et robustum; simul iacuerunt nec resurgent, contriti sunt quasi linum et exstincti sunt.
   18 "Ne memineritis priorum et antiqua ne intueamini:
   19 ecce ego facio nova, et nunc orientur: nonne cognoscitis ea? Utique ponam in deserto viam et in invio flumina.
   20 Glorificabit me bestia agri, dracones et struthiones, quia dedi in deserto aquas, flumina in invio, ut darem potum populo meo, electo meo.
   21 Populum istum formavi mihi; laudem meam narrabunt.
   22 Non me invocasti, Iacob; immo taedio mei affectus es, Israel.
   23 Non obtulisti mihi agnos holocausti tui et victimis tuis non glorificasti me; non te gravavi in oblatione nec laborem tibi praebui in ture.
   24 Non emisti mihi argento calamum et adipe victimarum tuarum non inebriasti me; verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis, praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis.
   25 Ego, ego sum ipse, qui deleo iniquitates tuas propter me et peccatorum tuorum non recordabor.
   26 Memorem me redde, iudicium agamus simul: narra, ut iustificeris.
   27 Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui praevaricati sunt in me;
   28 et contaminavi principes sanctuarii, dedi ad internecionem Iacob et Israel in opprobrium".

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com