< Previous
Index
Next >

Liber Isaiae

XL

Isaiae XL, Nova Vulgata 
(Latin version of Isaiah chapter 40)

   1 Consolamini, consolamini populum meum, dicit Deus vester.
   2 Loquimini ad cor Ierusalem et clamate ad eam, quoniam completa est militia eius, expiata est iniquitas illius; suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis.
   3 Vox clamantis: "In deserto parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri.
   4 Omnis vallis exaltetur, et omnis mons et collis humilietur; et fiant prava in directa, et aspera in plana:
   5 et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est".
   6 Vox dicentis: "Clama!". Et dixi: "Quid clamabo?". Omnis caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos agri;
   7 exsiccatum est fenum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fenum est populus.
   8 Exsiccatum est fenum, et cecidit flos; verbum autem Dei nostri manet in aeternum.
   9 Super montem excelsum ascende, tu, quae evangelizas Sion; exalta in fortitudine vocem tuam, quae evangelizas Ierusalem; exalta, noli timere; dic civitatibus Iudae: "Ecce Deus vester,
   10 ecce Dominus Deus in virtute venit, et brachium eius dominatur: ecce merces eius cum eo, et praemium illius coram illo.
   11 Sicut pastor gregem suum pascit, in brachio suo congregat agnos et in sinu suo levat; fetas ipse portat".
   12 Quis mensus est pugillo aquas et caelos palmo disposuit, modio continuit pulverem terrae et libravit in pondere montes et colles in statera?
   13 Quis direxit spiritum Domini? Aut quis consilium suum ostendit illi?
   14 Cum quo iniit consilium, et instruxit eum et docuit eum semitam iustitiae et erudivit eum scientiam et viam prudentiae ostendit illi?
   15 Ecce gentes quasi stilla situlae et quasi momentum pulveris in statera reputantur; ecce insulae quasi pulvis exiguus.
   16 Et Libanus non sufficiet ad succendendum, et animalia eius non sufficient ad holocaustum.
   17 Omnes gentes, quasi non sint, coram eo; quasi nihilum et inane reputantur ab eo.
   18 Cui ergo similem facitis Deum? Aut quam imaginem ponitis ei?
   19 Sculptile conflat faber, et aurifex auro figurat illud, et laminis argenteis argentarius.
   20 Nimis pauper, ut offerat lignum imputribile: exquirit sibi sapientem artificem, ut statuat simulacrum, quod non moveatur.
   21 Numquid non scitis? Numquid non audistis? Numquid non annuntiatum est vobis ab initio? Numquid non intellexistis fundamenta terrae?
   22 Qui sedet super gyrum terrae, et habitatores eius sunt quasi locustae; qui extendit sicut velum caelos et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum;
   23 qui redigit in nihilum principes, iudices terrae velut inane facit.
   24 Et quidem neque plantatus neque satus neque radicatus in terra truncus eorum; repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam aufert eos.
   25 "Et cui assimilabitis me, quasi aequalis ei sim ego?", dicit Sanctus.
   26 Levate in excelsum oculos vestros et videte: Quis creavit haec? Qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat; prae multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius neque unum deest.
   27 Quare dicis, Iacob, et loqueris, Israel: "Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo iudicium meum transit?".
   28 Numquid nescis? Aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terrae; non deficiet neque laborabit, nec est investigatio sapientiae eius.
   29 Qui dat lasso virtutem et invalido robur multiplicat.
   30 Deficient pueri et laborabunt, et iuvenes lapsu labentur;
   31 qui autem sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

 home

privacy policy

email

© seiyaku.com