seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Isaiae

IV

Isaiae IV, Nova Vulgata
(Latin version of Isaiah chapter 4)

   1 Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa dicentes: "Panem nostrum comedemus et vestimentis nostris operiemur, tantummodo vocetur nomen tuum super nos: aufer opprobrium nostrum".
   2 In die illa erit germen Domini in splendorem et gloriam, et fructus terrae sublimis et exsultatio his, qui salvati fuerint de Israel.
   3 Et erit: omnis, qui relictus fuerit in Sion, et residuus in Ierusalem, sanctus vocabitur, omnis, qui scriptus est ad vitam in Ierusalem.
   4 Cum abluerit Dominus sordem filiarum Sion et sanguinem Ierusalem laverit de medio eius spiritu iudicii et spiritu ardoris,
   5 et creabit Dominus super omnem locum montis Sion et super coetum eius nubem per diem et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte: super omnem enim gloriam protectio,
   6 et tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com