seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Isaiae

XXXVII

Isaiae XXXVII, Nova Vulgata
(Latin version of Isaiah chapter 37)

   1 Et factum est cum audisset rex Ezechias, scidit vestimen ta sua et obvolutus est sacco et intravit in domum Domini;
   2 et misit Eliachim, qui erat super domum, et Sobnam scribam et seniores de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam filium Amos prophetam,
   3 et dixerunt ad eum: "Haec dicit Ezechias: Dies tribulationis et correptionis et contumeliae dies haec, quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi.
   4 Forsitan audiet Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum, dominus suus, ad blasphemandum Deum viventem, et puniet sermones, quos audivit Dominus Deus tuus; leva ergo orationem pro reliquiis, quae repertae sunt".
   5 Et venerunt servi regis Ezechiae ad Isaiam;
   6 et dixit ad eos Isaias: "Haec dicetis domino vestro: Haec dicit Dominus: Ne timeas a facie verborum, quae audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me.
   7 Ecce ego dabo ei spiritum, et audiet nuntium et revertetur ad terram suam, et corruere eum faciam gladio in terra sua".
   8 Reversus est autem Rabsaces et invenit regem Assyriorum proeliantem adversus Lobnam; audierat enim quia profectus esset de Lachis.
   9 Et audivit de Tharaca rege Aethiopiae dicentes: "Egressus est, ut pugnet contra te". Quod cum audisset, misit nuntios ad Ezechiam dicens:
   10 "Haec dicetis Ezechiae regi Iudae loquentes: Non te decipiat Deus tuus, in quo tu confidis, dicens: "Non dabitur Ierusalem in manu regis Assyriorum".
   11 Ecce tu audisti omnia, quae fecerunt reges Assyriorum omnibus terris, quas ad interitum devoverunt, et tu poteris liberari?
   12 Numquid eruerunt eos dii gentium, quos subverterunt patres mei, Gozan et Charran et Reseph et filios Eden, qui erant in Thelassar?
   13 Ubi est rex Emath et rex Arphad et rex urbis Sepharvaim, Ana et Ava?".
   14 Et tulit Ezechias epistulam de manu nuntiorum et legit eam. Et ascendit in domum Domini et expandit eam Ezechias coram Domino.
   15 Et oravit Ezechias ad Dominum dicens:
   16 "Domine exercituum, Deus Israel, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terrae, tu fecisti caelum et terram.
   17 Inclina, Domine, aurem tuam et audi; aperi, Domine, oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib, quae misit ad blasphemandum Deum viventem.
   18 Vere enim, Domine, dissipaverunt reges Assyriorum gentes et regiones earum
   19 et dederunt deos earum igni: non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis; et comminuerunt eos.
   20 Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu eius; et cognoscant omnia regna terrae quia tu, Domine, es solus Deus".
   21 Et misit Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens: "Haec dicit Dominus, Deus Israel: Pro quibus rogasti me de Sennacherib rege Assyriorum,
   22 hoc est verbum, quod locutus est Dominus super eum: Despexit te, subsannavit te virgo filia Sion; post te caput movit filia Ierusalem.
   23 Cui exprobrasti et quem blasphemasti? Et super quem exaltasti vocem et levasti altitudinem oculorum tuorum? Contra Sanctum Israel!
   24 In manu servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti: "In multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium, iuga Libani; et succidi excelsa cedrorum eius et electas abietes illius et introivi altitudinem summitatis eius, silvam condensam.
   25 Ego fodi et bibi aquam alienam et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos Aegypti".
   26 Numquid non audisti? A saeculo feci illud; a diebus antiquis ego plasmavi illud et nunc adduxi, ut fiat in eradicationem, in lapides eversos civitates munitae.
   27 Habitatores earum breviata manu contremuerunt et confusi sunt; facti sunt sicut fenum agri et gramen viride et herba tectorum, quae exaruit a facie austri.
   28 Sessionem tuam et egressum tuum et introitum tuum cognovi et insaniam tuam contra me.
   29 Cum fureris adversum me, et superbia tua ascenderit in aures meas, ponam circulum in naribus tuis et frenum in labiis tuis et reducam te in viam, per quam venisti.
   30 Tibi autem hoc erit signum: Comedantur hoc anno, quae colligi poterunt, et in anno secundo, quae sponte nascuntur; in anno autem tertio seminate et metite et plantate vineas et comedite fructum earum.
   31 Et mittet id, quod salvatum fuerit de domo Iudae, quod reliquum est, radicem deorsum et faciet fructum sursum.
   32 Quia de Ierusalem exibit residuum, et, quod salvum fuerit, de monte Sion. Zelus Domini exercituum faciet istud.
   33 Propterea haec dicit Dominus de rege Assyriorum: Non introibit civitatem hanc et non iaciet ibi sagittam et non opponet ei clipeum et non mittet contra eam aggerem.
   34 In via, qua venit, per eam revertetur, et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus.
   35 Et protegam civitatem istam, ut salvem eam propter me et propter David servum meum".
   36 Egressus est autem angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia; et surrexerunt mane, et ecce omnes illi cadavera mortuorum.
   37 Et egressus est et abiit; et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et habitavit in Nineve.
   38 Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch dei sui, Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Ararat. Et regnavit Asarhaddon filius eius pro eo.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com