< Previous
Index
Next >

Liber Isaiae

XXXV

Isaiae XXXV, Nova Vulgata 
(Latin version of Isaiah chapter 35)

   1 Laetentur deserta et invia, et exsultet solitudo et floreat quasi lilium.
   2 Germinet et exsultet laetabunda et laudans. Gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron; ipsi videbunt gloriam Domini, maiestatem Dei nostri.
   3 Confortate manus dissolutas et genua debilia roborate.
   4 Dicite pusillanimis: "Confortamini, nolite timere! Ecce Deus vester, ultio veniet, retributio Dei; ipse veniet et salvabit vos".
   5 Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt.
   6 Tunc saliet sicut cervus claudus, et exsultabit lingua mutorum, quia erumpent in deserto aquae, et torrentes in solitudine.
   7 Et terra arida erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum; in cubilibus, in quibus dracones habitabant, erit locus calami et iunci.
   8 Et erit ibi semita et via; et via sancta vocabitur: non transibit per eam pollutus; et erit eis directa via, ita ut stulti non errent per eam.
   9 Non erit ibi leo, et rapax bestia non ascendet per eam nec invenietur ibi; et ambulabunt, qui liberati fuerint,
   10 et redempti a Domino revertentur. Et venient in Sion cum laude, et laetitia sempiterna super caput eorum: gaudium et laetitiam obtinebunt, et fugiet maeror et gemitus.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

 home

privacy policy

email

© seiyaku.com