< Previous
Index
Next >

Liber Isaiae

III

Isaiae III, Nova Vulgata 
(Latin version of Isaiah chapter 3)

   1 Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, aufert a Ierusalem et a Iuda robur et praesidium, omne robur panis et omne robur aquae,
   2 fortem et virum bellatorem, iudicem et prophetam et hariolum et senem,
   3 principem super quinquaginta et honorabilem vultu et consiliarium et sapientem magum et prudentem incantatorem.
   4 Et dabo pueros principes eorum; et infantes dominabuntur eis.
   5 Et irruet populus, vir ad virum, unusquisque ad proximum suum: tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem.
   6 Apprehendet enim vir fratrem suum in domo patris sui: "Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem haec sub manu tua".
   7 Clamabit in die illa dicens: "Non sum medicus, et in domo mea non est panis neque vestimentum; nolite constituere me principem populi".
   8 Ruit enim Ierusalem, et Iudas concidit, quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos maiestatis eius.
   9 Procacitas vultus eorum accusat eos, et peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt nec absconderunt; vae animae eorum, quoniam reddita sunt eis mala!
   10 Dicite iusto: "Bene!", quoniam fructum adinventionum suarum comedet.
   11 Vae impio in malum: retributio enim manuum eius fiet ei!
   12 Populum meum opprimit infans, et mulieres dominantur ei. Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant.
   13 Surgit ad arguendum Dominus et stat ad iudicandos populos.
   14 Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et principibus eius: "Vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domibus vestris.
   15 Quare atteritis populum meum et facies pauperum commolitis?", dicit Dominus, Deus exercituum.
   16 Et dixit Dominus: "Pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum, parvis passibus incedebant et catenulis pedum tinniebant,
   17 decalvabit Dominus verticem filiarum Sion et Dominus crinem earum nudabit".
   18 In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentorum et torques
   19 et lunulas et inaures et armillas et mitras,
   20 discriminalia et periscelidas et fascias et olfactoriola
   21 et anulos et ornamenta narium,
   22 mutatoria et palliola et linteamina et marsupia,
   23 specula et sindones et vittas et pallia.
   24 Et erit pro suavi odore foetor, et pro zona funiculus, et pro crispante crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium, stigma pro pulchritudine.
   25 Viri tui gladio cadent, et fortes tui in proelio,
   26 et maerebunt atque lugebunt portae eius, et desolata in terra sedebit.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

 home

privacy policy

email

© seiyaku.com