seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Isaiae

XXIV

Isaiae XXIV, Nova Vulgata
(Latin version of Isaiah chapter 24)

   1 Ecce Dominus dissipat terram et frangit eam et conturbat faciem eius et dispergit habitatores eius.
   2 Et erit sicut populus sic sacerdos, et sicut servus sic dominus eius, sicut ancilla sic domina eius, sicut emens sic ille qui vendit, sicut fenerator sic is qui mutuum accipit, sicut qui repetit sic qui debet.
   3 Dissipatione dissipabitur terra et direptione praedabitur: Dominus enim locutus est verbum hoc.
   4 Luget, languet terra, marcescit, languet orbis, marcescit altitudo simul cum terra.
   5 Et terra infecta est sub habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, violaverunt mandatum, dissipaverunt foedus sempiternum.
   6 Propter hoc maledictio voravit terram, et poenas exsolverunt habitatores eius; ideoque imminuti sunt cultores eius, et relicti sunt homines pauci.
   7 Luget mustum, emarcuit vitis, ingemiscunt omnes, qui laetabantur corde.
   8 Cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus laetantium, cessavit gaudium citharae;
   9 cum cantico non bibent vinum, amara erit potio bibentibus illam.
   10 Attrita est civitas inanitatis, clausa est omnis domus, ut nemo introeat;
   11 clamor est super vino in plateis, occidit omnis laetitia, translatum est gaudium terrae.
   12 Relicta est in urbe solitudo, et in ruinam confracta est porta;
   13 quia haec erunt in medio terrae, in medio populorum, quomodo si olivae excutiantur, et finita vindemia colligantur racemi.
   14 Hi levabunt vocem suam, laudabunt maiestatem Domini, hinnient de mari.
   15 Propter hoc in regionibus lucis glorificate Dominum, in insulis maris nomen Domini, Dei Israel.
   16 A finibus terrae laudes audivimus: "Gloria iusto". Et dixi: "Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Vae mihi!". Praevaricantes praevaricati sunt et praevaricatione praevaricantium praevaricati sunt.
   17 Formido et fovea et laqueus super te, habitator terrae.
   18 Et erit: qui fugerit a voce formidinis, cadet in foveam; et, qui ascenderit de fovea, tenebitur laqueo, quia cataractae de excelsis apertae sunt, et concussa sunt fundamenta terrae.
   19 Confractione confracta est terra, contritione contrita est terra, commotione commota est terra,
   20 agitatione agitabitur terra sicut ebrius et fluctuabit quasi tabernaculum; et gravis erit super eam iniquitas eius, et corruet et non adiciet ut resurgat.
   21 Et erit in die illa: visitabit Dominus super militiam caeli in excelso et super reges terrae super terram;
   22 et congregabuntur et vincientur in lacu et claudentur in carcere; et post multos dies visitabuntur.
   23 Et erubescet luna, et confundetur sol, quia regnavit Dominus exercituum in monte Sion et in Ierusalem et in conspectu senum suorum glorificabitur.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com