seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Isaiae

XXII

Isaiae XXII, Nova Vulgata
(Latin version of Isaiah chapter 22)

   1 Oraculum vallis Visionis. Quidnam tibi est, quia ascendisti omnis in tecta,
   2 clamoris plena, urbs tumultuans, civitas exsultans? Interfecti tui non interfecti gladio nec mortui in bello;
   3 cuncti principes tui fugerunt simul sine arcu capti; omnes, qui inventi sunt, capti sunt simul, procul fugerunt.
   4 Propterea dixi: "Recedite a me, amare flebo; nolite incumbere, ut consolemini me super vastitate filiae populi mei".
   5 Dies enim confusionis et conculcationis et fletus Domino, Deo exercituum, in valle Visionis, eversio murorum et vociferatio ad montem.
   6 Et Elam sumpsit pharetram, in agmine hominum equitum, et Cir nudavit clipeum.
   7 Et electae valles tuae plenae sunt quadrigarum, et equites ponunt sedes suas in porta.
   8 Et revelatum est operimentum Iudae, et respexisti in die illa armamentarium domus Saltus;
   9 et scissuras civitatis David vidistis, quia multiplicatae sunt; et congregastis aquas piscinae inferioris.
   10 Et domos Ierusalem numerastis et destruxistis domos ad muniendum murum;
   11 et lacum fecistis inter duos muros pro aqua piscinae veteris; sed non suspexistis ad eum, qui fecit haec, et eum, qui haec de longe formavit, non vidistis.
   12 Et vocavit Dominus, Deus exercituum, in die illa ad fletum et ad planctum, ad calvitium et ad cingendum saccum;
   13 et ecce gaudium et laetitia, occidere boves et iugulare pecus, comedere carnes et bibere vinum: "Comedamus et bibamus, cras enim moriemur".
   14 Et revelatum est in auribus meis a Domino exercituum: "Certe non dimittetur iniquitas haec vobis, donec moriamini!", dicit Dominus, Deus exercituum.
   15 Haec dicit Dominus, Deus exercituum: "Vade, ingredere ad procuratorem istum, ad Sobnam praepositum palatii:
   16 "Quid tibi hic? Aut quis tibi hic, quia excidisti tibi hic sepulcrum?". Effodiens in excelso sepulcrum suum, excavabat in petra tabernaculum sibi.
   17 Ecce Dominus vehementer proiciet te, homo, violenter te apprehendens.
   18 In globum te convolvet glomerans; quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam: ibi morieris, et ibi erunt currus gloriae tuae, ignominia domus domini tui.
   19 Et expellam te de statione tua et de ministerio tuo deponam te.
   20 Et erit in die illa: vocabo servum meum Eliachim filium Helciae
   21 et induam illum tunicam tuam et cingulo tuo cingam eum et potestatem tuam dabo in manu eius; et erit in patrem habitantibus Ierusalem et domui Iudae.
   22 Et dabo clavem domus David super umerum eius; et aperiet, et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui aperiat.
   23 Et figam illum paxillum in loco securo, et erit in solium gloriae domui patris sui.
   24 Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris sui, propagines et stirpes, omne vas parvulum, a pelvibus ad amphoras.
   25 In die illa, dicit Dominus exercituum, auferetur paxillus, qui fixus fuerat in loco securo, et frangetur et cadet; et peribit, quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est".

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com