seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Isaiae

XX

Isaiae XX, Nova Vulgata
(Latin version of Isaiah chapter 20)

   1 In anno quo ingressus est Tharthan in Azotum, cum misisset eum Sargon rex Assyriorum, et pugnasset contra Azotum et cepisset eam,
   2 in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiae filii Amos dicens: "Vade et solve saccum de lumbis tuis et calceamenta tua tolle de pedibus tuis". Et fecit sic, vadens nudus et discalceatus.
   3 Et dixit Dominus: "Sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalceatus tribus annis signum et portentum super Aegyptum et super Aethiopiam,
   4 sic minabit rex Assyriorum captivos Aegypti et exsules Aethiopiae, iuvenes et senes, nudos et discalceatos, discoopertis natibus ad ignominiam Aegypti.
   5 Et timebunt et confundentur ab Aethiopia spe sua et ab Aegypto gloria sua.
   6 Et dicet habitator maritimae regionis huius in die illa: "Ecce, haec erat spes nostra, quo confugimus in auxilium, ut liberaremur a facie regis Assyriorum; et quomodo effugere poterimus nos?" ".

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com