< Previous
Index
Next >

Prophetia Osee

III

Osee III, Nova Vulgata 
(Latin version of Hosea chapter 3)

   1 Et dixit Dominus ad me: "Adhuc vade, dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israel, et ipsi respectant ad deos alienos et diligunt placentas uvarum".
   2 Et emi eam mihi quindecim argenteis et choro hordei et dimidio choro hordei.
   3 Et dixi ad eam: "Dies multos exspectabis me; non fornicaberis et non eris viro, neque ibo ego ad te".
   4 Quia dies multos sedebunt filii Israel sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine lapide et sine ephod et sine theraphim.
   5 Et post haec revertentur filii Israel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in fine dierum.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

 home

privacy policy

email

© seiyaku.com