seiyaku
< Previous
Index

Ad Hebraeos Epistula
Sancti Pauli Apostoli

XIII

Hebraeos XIII, Nova Vulgata
(Latin version of Hebrews chapter 13)

   1 Caritas fraternitatis maneat.
   2 Hospitalitatem nolite obli visci; per hanc enim quidam nescientes hospitio receperunt angelos.
   3 Mementote vinctorum tamquam simul vincti, laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes.
   4 Honorabile conubium in omnibus, et torus immaculatus; fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus.
   5 Sint mores sine avaritia; contenti praesentibus. Ipse enim dixit: "Non te deseram neque derelinquam ",
   6 ita ut confidenter dicamus: "Dominus mihi adiutor est, non timebo; quid faciet mihi homo?".
   7 Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei; quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.
   8 Iesus Christus heri et hodie idem, et in saecula!
   9 Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci; optimum enim est gratia stabiliri cor, non escis, quae non profuerunt ambulantibus in eis.
   10 Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt.
   11 Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.
   12 Propter quod et Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.
   13 Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium eius portantes;
   14 non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.
   15 Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est fructum labiorum confitentium nomini eius.
   16 Beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci; talibus enim hostiis oblectatur Deus.
   17 Oboedite praepositis vestris et subiacete eis; ipsi enim pervigilant pro animabus vestris quasi rationem reddituri, ut cum gaudio hoc faciant et non gementes; hoc enim non expedit vobis.
   18 Orate pro nobis; confidimus enim quia bonam conscientiam habemus, in omnibus bene volentes conversari.
   19 Amplius autem deprecor vos hoc facere, ut quo celerius restituar vobis.
   20 Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Iesum,
   21 aptet vos in omni bono, ut faciatis voluntatem eius, faciens in nobis, quod placeat coram se per Iesum Christum, cui gloria in saecula saeculorum. Amen.
   22 Rogo autem vos, fratres, sufferte sermonem exhortationis; etenim perpaucis scripsi vobis.
   23 Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum esse; cum quo, si celerius venerit, videbo vos.
   24 Salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos. Salutant vos, qui de Italia sunt.
   25 Gratia cum omnibus vobis.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com