seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Genesis

XXXI

Genesis XXXI, Nova Vulgata
(Latin version of Genesis chapter 31)

   1 Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicen tium: "Tulit Iacob omnia, quae fuerunt patris nostri, et de patris nostri facultate acquisivit has divitias"
   2 animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius.
   3 Et dixit Dominus ad Iacob: "Revertere in terram patrum tuorum et ad cognationem tuam, eroque tecum"
   4 Misit Iacob et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges,
   5 dixitque eis: "Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius; Deus autem patris mei fuit mecum,
   6 et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro.
   7 Sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus; et tamen non dimisit eum Deus, ut noceret mihi.
   8 Si quando dixit: "Variae erunt mercedes tuae", pariebant omnes oves varios fetus. Quando vero e contrario ait: "Striata quaeque accipies pro mercede", omnes greges striata pepererunt.
   9 Tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi.
   10 Postquam enim conceptus gregis tempus advenerat, levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, striatos et varios et respersos.
   11 Dixitque angelus Dei ad me in somnis: "Iacob". Et ego respondi: Adsum.
   12 Qui ait: "Leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas, striatos et varios atque respersos. Vidi enim omnia, quae fecit tibi Laban.
   13 Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuae""
   14 Responderunt ei Rachel et Lia: "Numquid habemus adhuc partem et hereditatem in domo patris nostri?
   15 Nonne quasi alienas reputavit nos et vendidit nos comeditque pretium nostrum?
   16 Sed omnes opes, quas tulit Deus patri nostro, nobis abstulit ac filiis nostris; unde omnia, quae praecepit tibi Deus, fac"
   17 Surrexit itaque Iacob et imposuit liberos suos ac coniuges suas super camelos.
   18 Tulitque omnes greges suos et omnem substantiam suam, quidquid in Paddanaram acquisierat, ut iret ad Isaac patrem suum in terram Chanaan.
   19 Eo tempore Laban ierat ad tondendas oves, et Rachel furata est theraphim patris sui.
   20 Iacob autem decepit cor Laban, non indicans ei quod fugeret.
   21 Cumque fugisset cum omnibus, quae possidebat, et, amne transmisso, pergeret contra montem Galaad,
   22 nuntiatum est Laban die tertio quod fugisset Iacob.
   23 Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem et comprehendit eum in monte Galaad.
   24 Venit autem Deus ad Laban Aramaeum per somnium noctis dixitque ei: "Cave, ne quidquam loquaris contra Iacob!".
   25 Iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum, cum Laban, consecutus eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium.
   26 Et dixit ad Iacob: "Quare ita egisti et decepisti cor meum, abigens filias meas quasi captivas gladio?
   27 Cur clam fugisti et decepisti me, non indicans mihi, ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et citharis?
   28 Non es passus, ut oscularer filios meos ac filias; stulte operatus es. Et nunc
   29 valet quidem manus mea reddere tibi malum, sed Deus patris vestri heri dixit mihi: "Cave, ne loquaris contra Iacob quidquam!"
   30 Esto, profectus es, quia desiderio tibi erat domus patris tui; cur furatus es deos meos?"
   31 Respondit Iacob: "Quia timui. Dixi enim, ne forte violenter auferres filias tuas a me.
   32 Apud quemcumque inveneris deos tuos, non vivat! Coram fratribus nostris scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer" Ignorabat enim Iacob quod Rachel furata esset theraphim.
   33 Ingressus itaque Laban tabernacula Iacob et Liae et utriusque famulae, non invenit. Egressus de tentorio Liae, intravit tentorium Rachelis.
   34 Illa autem absconderat theraphim in stramento cameli et sedit desuper. Scrutantique omne tentorium et nihil invenienti
   35 ait: "Ne irascatur dominus meus, quod coram te assurgere nequeo, quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi" Quaesivit ergo et non invenit theraphim.
   36 Tumensque Iacob cum iurgio ait: "Quam ob culpam meam et ob quod peccatum meum sic persecutus es me,
   37 quia scrutatus es omnem supellectilem meam? Quid invenisti de cuncta substantia domus tuae? Pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis, et iudicent inter me et te.
   38 Ecce, viginti annis fui tecum. Oves tuae et caprae non abortiverunt, arietes gregis tui non comedi;
   39 nec dilaceratum a bestia ostendi tibi: ego damnum omne reddebam; quidquid die noctuque furto perierat, a me exigebas.
   40 Die aestu consumebar et nocte gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis.
   41 Sic per viginti annos in domo tua servivi tibi: quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis; immutasti quoque mercedem meam decem vicibus.
   42 Nisi Deus patris mei, Deus Abraham et Timor Isaac, affuisset mihi, certemodo nudum me dimisisses; afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et iudicavit heri"
   43 Respondit ei Laban: "Filiae filiae meae et filii filii mei et greges greges mei et omnia, quae cernis, mea sunt; et filiabus meis quid possum facere illis hodie et filiis earum, quos genuerunt?
   44 Veni ergo, et ineamus foedus ego et tu, ut sit in testimonium inter me et te"
   45 Tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum in titulum;
   46 dixitque fratribus suis: "Afferte lapides" Qui congregantes fecerunt tumulum comederuntque ibi super eum.
   47 Quem vocavit Laban Iegarsahadutha (id est Tumulus testimonii), et Iacob Galed (uterque iuxta proprietatem linguae suae).
   48 Dixitque Laban: "Tumulus iste testis erit inter me et te hodie" et idcirco appellatum est nomen eius Galed (id est Tumulus testis)
   49 et etiam Maspha (id est Specula), quia dixit: "Speculetur Dominus inter me et te, quando absconditi erimus ab invicem.
   50 Si afflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas, cum nemo nobiscum sit, vide, Deus est testis inter me et te"
   51 Dixitque Laban ad Iacob: "En tumulus hic et lapis, quem erexi inter me et te.
   52 Testis erit tumulus iste et lapis quod ego non transibo tumulum hunc pergens ad te, neque tu transibis tumulum hunc et lapidem hunc ad malum.
   53 Deus Abraham et Deus Nachor iudicent inter nos" Iuravit Iacob per Timorem patris sui Isaac;
   54 immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos, ut ederent panem. Qui cum comedissent, pernoctaverunt in monte.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com