seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Genesis

XX

Genesis XX, Nova Vulgata
(Latin version of Genesis chapter 20)

   1 Profectus inde Abraham in terram Nageb, habitavit in ter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris.
   2 Dixitque de Sara uxore sua: "Soror mea est" Misit ergo Abimelech rex Gerarae et tulit eam.
   3 Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte et ait illi: "En morieris propter mulierem, quam tulisti; habet enim virum"
   4 Abimelech vero non tetigerat eam. Et ait: "Domine, num gentem etiam iustam interficies?
   5 Nonne ipse dixit mihi: "Soror mea est", et ipsa quoque ait: "Frater meus est"? In simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc"
   6 Dixitque ad eum Deus per somnium: "Et ego scio quod simplici corde feceris; et ideo custodivi te, ne peccares in me, et non dimisi, ut tangeres eam.
   7 Nunc igitur redde viro suo uxorem, quia propheta est; et orabit pro te, et vives. Si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu et omnia, quae tua sunt"
   8 Statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba haec in auribus eorum; timueruntque viri valde.
   9 Vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei: "Quid fecisti nobis? Quid peccavi in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? Quae non debuisti facere, fecisti mihi"
   10 Rursusque ait: "Quid vidisti, ut hoc faceres?"
   11 Respondit Abraham: "Cogitavi mecum: Certe non est timor Dei in loco isto, et interficient me propter uxorem meam.
   12 Alias autem et vere soror mea est, filia patris mei et non filia matris meae, et duxi eam in uxorem.
   13 Cum autem vagari me faceret Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim"
   14 Tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et dedit Abraham; reddiditque illi Saram uxorem suam
   15 et ait: "Ecce terra mea coram te; ubicumque tibi placuerit, habita"
   16 Sarae autem dixit: "Ecce mille argenteos dedi fratri tuo; ecce hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes, qui tecum sunt, et apud omnes iustificaberis"
   17 Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt;
   18 concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abraham.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com