seiyaku
< Previous
Index

Liber Esdrae

X

Esdrae X, Nova Vulgata
(Latin version of Ezra chapter 10)

   1 Dum ergo oraret Esdras et imploraret flens et prostratus ante templum Dei, collectus est ad eum de Israel coetus grandis nimis virorum et mulierum et puerorum; et flevit populus fletu multo.
   2 Et respondit Sechenias filius Iehiel de filiis Elam et dixit Esdrae: "Nos praevaricati sumus in Deum nostrum et duximus uxores alienigenas de populis terrae. Nunc autem spes est in Israel super hoc:
   3 percutiamus foedus cum Domino Deo nostro, ut proiciamus universas uxores et eos, qui de his nati sunt, iuxta voluntatem Domini et eorum, qui timent praeceptum Domini Dei nostri, et secundum legem fiat.
   4 Surge, tuum est decernere, nosque erimus tecum; confortare et fac".
   5 Surrexit ergo Esdras et fecit principes sacerdotum et Levitarum et omnem Israel iurare, ut facerent secundum verbum hoc, et iuraverunt.
   6 Et surrexit Esdras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib et pernoctavit ibi; panem non comedit et aquam non bibit, lugebat enim transgressionem eorum, qui venerant de captivitate.
   7 Et missa est vox in Iuda et in Ierusalem omnibus filiis transmigrationis, ut congregarentur in Ierusalem;
   8 et omnis, qui non venerit in tribus diebus iuxta consilium principum et seniorum, auferetur universa substantia eius, et ipse abicietur de coetu transmigrationis.
   9 Convenerunt igitur omnes viri Iudae et Beniamin in Ierusalem tribus diebus, ipse est mensis nonus vicesimo die mensis, et sedit omnis populus in platea domus Dei, trementes pro peccato et pluviis.
   10 Et surrexit Esdras sacerdos et dixit ad eos: "Vos transgressi estis et duxistis uxores alienigenas, ut adderetis super delictum Israel.
   11 Et nunc date confessionem Domino, Deo patrum vestrorum, et facite placitum eius et separamini a populis terrae et ab uxoribus alienigenis".
   12 Et respondit universa multitudo dixitque voce magna: "Iuxta verbum tuum ad nos, sic fiat.
   13 Verumtamen quia populus multus est et tempus pluviae, et non sustinemus stare foris, et opus non est diei unius vel duorum - multi quippe peccavimus in sermone isto -
   14 constituantur principes in universa multitudine; et omnes in civitatibus nostris, qui duxerunt uxores alienigenas, veniant in temporibus statutis, et cum his seniores per civitatem et civitatem et iudices eius, donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc".
   15 Tantummodo Ionathan filius Asael et Iaasia filius Thecue steterunt contra hoc, et Mosollam et Sabethai Levites adiuverunt eos.
   16 Feceruntque sic filii transmigrationis. Et elegit Esdras sacerdos viros principes familiarum iuxta domus patrum eorum, omnes autem per nomina eorum, et sederunt in die primo mensis decimi, ut quaererent rem.
   17 Et absolverunt causam cunctorum, qui duxerant uxores alienigenas, intra diem primam mensis primi.
   18 Et inventi sunt de filiis sacerdotum, qui duxerant uxores alienigenas. De filiis Iesua filii Iosedec et de fratribus eius: Maasia et Eliezer et Iarib et Godolia;
   19 et dederunt manus suas, ut eicerent uxores suas et pro delicto suo arietem offerrent.
   20 Et de filiis Emmer: Hanani et Zabadia.
   21 Et de filiis Harim: Maasia et Elia et Semeia et Iehiel et Ozias.
   22 Et de filiis Phassur: Elioenai, Maasia, Ismael, Nathanael, Iozabad et Elasa.
   23 Et de filiis Levitarum: Iozabad et Semei et Celaia, ipse est Celita, Phethahia, Iuda et Eliezer.
   24 Et de cantoribus: Eliasib. Et de ianitoribus: Sellum et Telem et Uri.
   25 Et ex Israel de filiis Pharos: Remia et Iezia et Melchia et Miamin et Eleazar et Melchia et Banaia.
   26 Et de filiis Elam: Matthania, Zacharias et Iehiel et Abdi et Ierimoth et Elia.
   27 Et de filiis Zethua: Elioenai, Eliasib, Matthania et Ierimoth et Zabad et Aziza.
   28 Et de filiis Bebai: Iohanan, Hanania, Zabbai, Athalai.
   29 Et de filiis Beguai: Mosollam et Melluch et Adaia, Iasub et Saal et Ramoth.
   30 Et de filiis Phahathmoab: Edna et Chalal, Banaias et Maasias, Matthanias, Beseleel, Bennui et Manasse.
   31 Et de filiis Harim: Eliezer, Iesia, Melchias, Semeias, Simeon,
   32 Beniamin, Melluch, Samarias.
   33 Et de filiis Hasum: Matthanai, Matthatha, Zabad, Eliphalet, Iermai, Manasse, Semei.
   34 De filiis Bani: Maaddi, Amram et Ioel,
   35 Banaia et Badaias, Cheliau,
   36 Vania, Meremoth et Eliasib,
   37 Matthanias, Matthanai et Iasi.
   38 Et de filiis Bennui: Semei
   39 et Selemias et Nathan et Adaias
   40 et Mechnedebai, Sisai, Sarai,
   41 Azareel et Selemias, Samaria,
   42 Sellum, Amaria, Ioseph.
   43 De filiis Nabo: Iehiel, Matthathias, Zabad, Zabina, Ieddu et Ioel et Banaia.
   44 Omnes hi acceperant uxores alienigenas et dimiserunt uxores et filios.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com