seiyaku
< Previous
Index
Next >

Prophetia Ezechielis

IX

Ezechielis IX, Nova Vulgata
(Latin version of Ezekiel chapter 9)

   1 Et clamavit in auribus meis voce magna dicens: "Appro pinquaverunt visitationes urbis, et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua".
   2 Et ecce sex viri veniebant de via portae superioris, quae respicit ad aquilonem, et uniuscuiusque vas interitus in manu eius; vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis, et atramentarium scriptoris ad renes eius; et ingressi sunt et steterunt iuxta altare aereum.
   3 Et gloria Dei Israel elevata est de cherub, super quem erat, ad limen domus; et vocavit virum, qui indutus erat lineis et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis.
   4 Et dixit Dominus ad eum: "Transi per mediam civitatem in medio Ierusalem et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus, quae fiunt in medio eius".
   5 Et illis dixit, audiente me: "Transite per civitatem sequentes eum et percutite; non parcat oculus vester, neque misereamini:
   6 senem, adulescentulum et virginem et parvulum et mulieres interficite usque ad internecionem; omnem autem, super quem videritis thau, ne occidatis, et a sanctuario meo incipite". Coeperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus.
   7 Et dixit ad eos: "Contaminate domum et implete atria interfectis. Egredimini". Et egressi sunt et percutiebant eos, qui erant in civitate.
   8 Et caede completa, remansi ego ruique super faciem meam et clamans aio: "Heu, Domine Deus! Ergone disperdes omnes reliquias Israel, effundens furorem tuum super Ierusalem?".
   9 Et dixit ad me: "Iniquitas domus Israel et Iudae magna est nimis valde; et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est iniustitia. Dixerunt enim: "Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt";
   10 igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor: viam eorum super caput eorum reddam".
   11 Et ecce vir, qui indutus erat lineis, qui habebat atramentarium in lumbis suis, respondit verbum dicens: "Feci, sicut praecepisti mihi".

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com