seiyaku
< Previous
Index
Next >

Prophetia Ezechielis

VII

Ezechielis VII, Nova Vulgata
(Latin version of Ezekiel chapter 7)

   1 Et factus est sermo Domini ad me dicens:
   2 "Et tu, fili hominis, loquere. Haec dicit Dominus Deus terrae Israel: Finis venit, finis super quattuor plagas terrae;
   3 nunc finis super te, et immittam furorem meum in te et iudicabo te iuxta vias tuas et ponam super te omnes abominationes tuas.
   4 Et non parcet oculus meus super te, et non miserebor, sed vias tuas ponam super te, et abominationes tuae in medio tui erunt, et scietis quia ego Dominus.
   5 Haec dicit Dominus Deus: Afflictio super afflictionem ecce venit.
   6 Finis venit, venit finis; evigilavit adversum te, ecce venit.
   7 Venit contractio super te, qui habitas in terra; venit tempus, prope est dies turbationis et non iubilationis in montibus.
   8 Nunc de propinquo effundam iram meam super te et complebo furorem meum in te et iudicabo te iuxta vias tuas et imponam tibi omnia scelera tua;
   9 et non parcet oculus meus, nec miserebor, sed vias tuas imponam tibi, et abominationes tuae in medio tui erunt, et scietis quia ego sum Dominus percutiens.
   10 Ecce dies, ecce venit; egressa est contractio, floruit iniustitia, germinavit superbia;
   11 violentia surrexit, ut esset virga impietatis: non ex eis et non ex pompa eorum neque ex sonitu eorum; et non erit requies in eis.
   12 Venit tempus, appropinquavit dies: qui emit, non laetetur; et, qui vendit, non lugeat, quia ira super omnem pompam eius.
   13 Quia, qui vendit, ad id quod vendidit non revertetur, cum adhuc sit in viventibus vita eorum. Visio enim ad omnem pompam eius non regredietur, et unusquisque in iniquitate sua vitam suam non confortabit.
   14 Canite tuba, praeparentur omnia, sed non est qui vadat ad proelium; ira enim mea super universam pompam eius.
   15 Gladius foris, pestis et fames intrinsecus. Qui in agro est, gladio morietur; et, qui in civitate, fame et pestilentia devorabuntur.
   16 Et salvabuntur, qui fugerint ex eis, et erunt in montibus quasi columbae convallium omnes gementes, unusquisque in iniquitate sua.
   17 Omnes manus dissolventur, et omnia genua fluent aquis.
   18 Et accingent se ciliciis, et operiet eos formido; et in omni facie confusio, et in universis capitibus eorum calvitium.
   19 Argentum suum foras proicient, et aurum eorum in immunditiam erit; argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini; animam suam non saturabunt, et ventres eorum non implebuntur, quia scandalum iniquitatis eorum factum est,
   20 et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt et imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo; propter hoc dedi eis illud in immunditiam.
   21 Et dabo illud in manus alienorum ad diripiendum et impiis terrae in praedam, et contaminabunt illud.
   22 Et avertam faciem meam ab eis, et violabunt thesaurum meum absconditum; et introibunt in illud praedones et contaminabunt illud
   23 et facient ex illo catenas; quoniam terra plena est iudicio sanguinum, et civitas plena iniquitate.
   24 Et adducam pessimos de gentibus, et possidebunt domos eorum; et quiescere faciam superbiam potentium, et possidebunt sanctuaria eorum.
   25 Angustia superveniente, requirent pacem, et non erit.
   26 Calamitas super calamitatem veniet, et auditus super auditum; et quaerent visionem de propheta, et lex peribit a sacerdote, et consilium a senioribus.
   27 Rex lugebit, et princeps induetur horrore, et manus populi terrae conturbabuntur. Secundum viam eorum faciam eis et secundum iudicia eorum iudicabo eos, et scient quia ego Dominus".

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com