seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Exodus

XXIV

Exodus XXIV, Nova Vulgata
(Latin version of Exodus chapter 24)

   1 Moysi quoque dixit: "Ascende ad Dominum, tu et Aa ron, Nadab et Abiu et septuaginta senes ex Israel, et adorabitis procul.
   2 Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt, nec populus ascendet cum eo"
   3 Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia; responditque omnis populus una voce: "Omnia verba Domini, quae locutus est, faciemus"
   4 Scripsit autem Moyses universos sermones Domini; et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis et duodecim lapides per duodecim tribus Israel.
   5 Misitque iuvenes de filiis Israel, et obtulerunt holocausta; immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos.
   6 Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis et misit in crateras; partem autem residuam respersit super altare.
   7 Assumensque volumen foederis legit, audiente populo, qui dixerunt: "Omnia, quae locutus est Dominus, faciemus et erimus oboedientes "
   8 Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait: "Hic est sanguis foederis, quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his"
   9 Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu et septuaginta de senioribus Israel.
   10 Et viderunt Deum Israel, et sub pedibus eius quasi opus lapidis sapphirini et quasi ipsum caelum, cum serenum est.
   11 Nec in electos filiorum Israel misit manum suam; videruntque Deum et comederunt ac biberunt.
   12 Dixit autem Dominus ad Moysen: "Ascende ad me in montem et esto ibi; daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata, quae scripsi, ut doceas eos "
   13 Surrexerunt Moyses et Iosue minister eius; ascendensque Moyses in montem Dei
   14 senioribus ait: "Exspectate hic, donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum; si quid natum fuerit quaestionis, referetis ad eos"
   15 Cumque ascendisset Moyses in montem, operuit nubes montem;
   16 et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum nube sex diebus; septimo autem die vocavit eum de medio caliginis.
   17 Erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israel.
   18 Ingressusque Moyses medium nebulae ascendit in montem; et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com