< Previous
Index

Liber Esther

X

Esther X, Nova Vulgata 
(Latin version of Esther chapter 10)

   1 Rex vero Asuerus terrae et maris insulis imposuit tribu tum.
   2 Cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochaeum, scripta sunt in libro annalium regum Medorum atque Persarum,
   3 et quomodo Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus apud Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo et loquens ea, quae ad pacem seminis sui pertinerent.
   10:3a Dixitque Mardochaeus ad omnes: "A Deo facta sunt ista!".
   10:3b Recordatus est enim Mardochaeus somnii, quod viderat, haec eadem significantis; nec eorum quidquam irritum fuit.
   10:3c" Quod parvus fons crevit in fluvium, et erat lux et sol et aqua plurima: fons et flumen est Esther, quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam;
   10:3d duo autem dracones, ego sum et Aman;
   10:3e gentes, quae convenerant, hi sunt, qui conati sunt delere nomen Iudaeorum;
   10:3f gens autem mea, id est Israel, sunt illi, qui clamaverunt ad Dominum; et salvum fecit Dominus populum suum liberavitque nos de omnibus malis et fecit signa magna atque portenta, quae non sunt facta inter gentes.
   10:3g Et duas sortes esse praecepit, unam populi Dei et alteram cunctarum gentium.
   10:3h Venitque utraque sors in statutum tempus et in diem iudicii coram Deo universis gentibus.
   10:3i Et recordatus est Deus populi sui ac iustificavit hereditatem suam.
   10:3k Et observabuntur dies isti in mense Adar, quarta decima et quinta decima die eiusdem mensis, dies congregationis et hilaritatis et gaudii coram Deo per vestras deinceps generationes in populo Israel".

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

 home

privacy policy

email

© seiyaku.com