seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Ecclesiasticus

VII

Ecclesiasticus VII, Nova Vulgata
(Latin version of Ecclesiasticus chapter 7)

   1 Noli facere mala, et mala non te apprehendent;
   2 discede ab iniquitate, et deficiet abs te.
   3 Fili, non semines in sulcis iniustitiae et non metes ea in septuplum.
   4 Noli quaerere a Domino ducatum neque a rege cathedram honoris.
   5 Non te iustifices ante Deum, quoniam agnitor cordis ipse est; et penes regem noli velle videri sapiens.
   6 Noli quaerere fieri iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates; ne forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum in aequitate tua.
   7 Non pecces in multitudinem civitatis nec te immittas in populum.
   8 Neque alliges duplicia peccata; nec enim in uno eris immunis.
   9 Noli esse pusillanimis in oratione tua;
   10 exorare et facere eleemosynam ne despicias.
   11 Ne dicas: "In multitudine munerum meorum respiciet Deus et, offerente me Deo altissimo, munera mea suscipiet".
   12 Non irrideas hominem in amaritudine animae; est enim, qui humiliat et exaltat, circumspector Deus.
   13 Noli arare mendacium adversus fratrem tuum neque in amicum similiter facias.
   14 Noli velle mentiri omne mendacium, assiduitas enim illius non est bona.
   15 Noli verbosus esse in multitudine presbyterorum et non iteres verbum in oratione tua.
   16 Non oderis laboriosa opera et rusticationem creatam ab Altissimo.
   17 Non te reputes in multitudine indisciplinatorum;
   18 memento irae, quoniam non tardabit.
   19 Humilia valde spiritum tuum, quoniam vindicta carnis impii ignis et vermis.
   20 Noli commutare amicum cum pecunia neque fratrem carissimum cum auro Ophir.
   21 Noli discedere a muliere sensata et bona, quam sortitus es in timore Domini; gratia enim verecundiae illius super aurum.
   22 Non laedas servum operantem in veritate neque mercennarium dantem animam suam.
   23 Servus sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua; non defraudes illum libertate neque inopem derelinquas illum.
   24 Pecora tibi sunt? Attende illis, et, si sunt utilia, perseverent apud te.
   25 Filii tibi sunt? Erudi illos et curva a pueritia cervicem illorum.
   26 Filiae tibi sunt? Serva corpus illarum et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas.
   27 Trade filiam, et grande opus feceris, et homini sensato da illam.
   28 Mulier si est tibi secundum animam tuam, non proicias illam, sed odibili non credas teipsum. In toto corde tuo
   29 honora patrem tuum et gemitus matris tuae ne obliviscaris.
   30 Memento quoniam, nisi per illos, natus non fuisses; et quid retribues illis, quomodo et illi tibi?
   31 In tota anima tua time Dominum et sacerdotes illius sanctifica.
   32 In omni virtute tua dilige eum, qui te fecit, et ministros eius ne derelinquas.
   33 Honora Deum ex tota anima tua et honorifica sacerdotes.
   34 Da illis partem, sicut mandatum est tibi, primitiarum et purgationis et de neglegentia
   35 et armum in oblationem et sacrificium sanctificationis et primitias sanctorum.
   36 Et pauperi porrige manum tuam, ut perficiatur propitiatio et benedictio tua.
   37 Gratia dati in conspectu omnis viventis, sed et mortuo non prohibeas gratiam.
   38 Non desis plorantibus in consolatione et cum lugentibus luge.
   39 Non te pigeat visitare infirmum, ex his enim in dilectione firmaberis.
   40 In omnibus operibus tuis memorare novissima tua et in aeternum non peccabis.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com