seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Ecclesiasticus

XL

Ecclesiasticus XL, Nova Vulgata
(Latin version of Ecclesiasticus chapter 40)

   1 Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem reditus in matrem omnium:
   2 cogitationes eorum et timores cordis, adinventio exspectationis, dies finitionis.
   3 A residente super sedem gloriosam, usque ad humiliatum in terra et cinere;
   4 ab eo, qui portat hyacinthum et coronam, usque ad eum, qui operitur lino crudo: furor, zelus, tumultus, fluctuatio et timor mortis et iracundia perseverans et contentio.
   5 Et in tempore requiei in cubili somnus noctis immutat scientiam eius.
   6 Modicum tamquam nihil in requie, et ab eo in somnis quasi in die laborat
   7 conturbatus in visu cordis sui tamquam qui evaserit a facie belli; in tempore somni necessarii exsurrexit et admirans ad nullum timorem.
   8 Cum omni carne ab homine usque ad pecus; et super peccatores septuplum amplius:
   9 ad haec mors, sanguis, contentio et romphaea, oppressiones, fames et contritio et flagella.
   10 Super iniquos creata sunt haec omnia, et propter illos factus est cataclysmus.
   11 Omnia, quae de terra sunt, in terram convertentur, et omnia, quae de aquis sunt, in mare revertentur.
   12 Omne munus corruptionis et iniquitas delebitur, et fides in saeculum stabit.
   13 Substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur et sicut tonitruum magnum in pluvia evanescent.
   14 In aperiendo manus suas laetabitur, sic praevaricatores in consummationem deficient.
   15 Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos, et radices immundae super cacumen petrae.
   16 Viriditas super omnem aquam et ad oram fluminis ante omne fenum evelletur.
   17 Gratia sicut paradisus in benedictionibus, et eleemosyna in saeculum permanet.
   18 Vita sibi sufficientis et operarii condulcabitur, et super utrumque, eius qui inveniet thesaurum.
   19 Filii et aedificatio civitatis confirmant nomen, et super haec mulier immaculata computabitur.
   20 Vinum et musica laetificant cor, et super utraque dilectio sapientiae.
   21 Tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam, et super utraque lingua suavis.
   22 Gratiam et speciem desiderabit oculus, et super haec virides sationes.
   23 Amicus et sodalis in tempore convenientes, et super utrosque mulier cum viro.
   24 Fratres et adiutorium in tempore tribulationis, et super utraque eleemosyna liberabit.
   25 Aurum et argentum firmant pedem, et super utrumque consilium acceptum habetur.
   26 Facultates et virtutes exaltant cor, et super haec timor Domini.
   27 Non est in timore Domini minoratio, et non est super eo inquirere adiutorium.
   28 Timor Domini sicut paradisus benedictionis, et super omnem gloriam obumbratio eius.
   29 Fili, in tempore vitae tuae ne indigeas; melius est enim mori quam indigere.
   30 Vir respiciens in mensam alienam, non est vita eius in computatione vitae. Contaminat enim animam suam cibis alienis;
   31 vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se.
   32 In ore impudentis condulcabitur mendicatio, et in ventre eius ignis ardebit.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com