seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Ecclesiasticus

XXIX

Ecclesiasticus XXIX, Nova Vulgata
(Latin version of Ecclesiasticus chapter 29)

   1 Qui facit misericordiam, feneratur proximo suo; et, qui confortat manu, mandata servat.
   2 Fenerare proximo tuo in tempore necessitatis illius et iterum redde proximo in tempore suo.
   3 Confirma verbum et fideliter age cum illo, et omni tempore invenies, quod tibi necessarium est.
   4 Multi quasi inventionem aestimaverunt fenus et praestiterunt molestiam his, qui se adiuverunt.
   5 Donec accipiat, osculatur manus dantis et de possessionibus proximi humiliat vocem suam;
   6 et in tempore redditionis postulabit tempus, et reddet verba taedii et murmurationum et tempus causabitur.
   7 Si autem potuerit reddere, adversabitur; solidi vix reddet dimidium et computabit illud quasi inventionem.
   8 Sin autem, fraudabit illum pecunia sua et possidebit illum inimicum gratis.
   9 Et convicia et maledicta reddet illi et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam.
   10 Multi non causa nequitiae non fenerati sunt, sed fraudari gratis timuerunt.
   11 Verumtamen super humilem longanimis esto et pro eleemosyna non trahas illum.
   12 Propter mandatum assume pauperem et propter inopiam eius ne dimittas eum vacuum.
   13 Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum et non abscondas illam sub lapide in perditionem.
   14 Pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum.
   15 Conclude eleemosynam in corde pauperis, et haec pro te exorabit ab omni malo.
   16:00
   17:00
   18 Super scutum roboris et super lanceam ponderis adversus inimicum tuum pugnabit pro te.
   19 Vir bonus fidem facit pro proximo suo; et, qui perdiderit confusionem, fugiet repromissorem.
   20 Gratiam fideiussoris ne obliviscaris: dedit enim pro te animam suam.
   22 Bona repromissoris dissipabit peccator, et ingratus sensu derelinquet liberantem se.
   24 Repromissio multos perdidit recte agentes et commovit illos quasi fluctus maris;
   25 viros potentes transmigrare fecit, et vagati sunt in gentibus alienis.
   26 Peccator transgrediens mandata Domini incidet in repromissionem, et, qui conatur lucrum sectari, incidet in iudicium.
   27 Sponde pro proximo secundum virtutem tuam, sed attende tibi, ne incidas.
   28 Initium vitae hominis aqua et panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem.
   29 Melior est victus pauperis sub tegmine asserum quam epulae splendidae in peregre sine domicilio.
   30 Super parvo et magno placeat tibi, et improperium peregrinationis non audies.
   31 Vita nequam hospitandi de domo in domum, et ubi hospitabitur, non fiducialiter aget, nec aperiet os.
   32 Hospitaberis et pasceris et potaberis sine gratia, et ad haec amara audiet:
   33 "Transi, hospes, et orna mensam et, si quae in manu habes, ciba me!".
   34 "Exi a facie honoratioris! Necessitudine domus meae hospitio mihi factus est frater".
   35 Gravia haec homini habenti sensum: obiurgatio peregrinationis et improperium feneratoris.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com