seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Ecclesiasticus

XXIII

Ecclesiasticus XXIII, Nova Vulgata
(Latin version of Ecclesiasticus chapter 23)

   1 Domine, pater et dominator vitae meae, ne derelinquas me in consilio eorum nec sinas me cadere in illis.
   2 Quis superponet in cogitatu meo flagella et in corde meo doctrinam sapientiae, ut ignorationibus meis non parcant mihi, et non appareant delicta mea,
   3 et ne adincrescant ignorantiae meae, et multiplicentur delicta mea, et peccata mea abundent, et incidam in conspectu adversariorum meorum, et gaudeat super me inimicus meus?
   4 Domine, pater et Deus vitae meae, ne derelinquas me in cogitatu illorum.
   5 Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi et omne desiderium averte a me.
   6 Aufer a me ventris concupiscentias, et concubitus concupiscentiae ne apprehendant me, et animae irreverenti et infrunitae ne tradas me.
   7 De doctrina oris. Doctrinam oris audite, filii; et, qui custodierit illam, non capietur labiis nec scandalizabitur in operibus nequissimis.
   8 In labiis suis apprehendetur peccator, et maledicus et superbus scandalizabitur in illis.
   9 Iurationi non assuescas os tuum: multi enim casus in illa.
   10 Nominatio vero Dei non sit assidua in ore tuo, et nominibus sanctorum non admiscearis, quoniam non eris immunis ab eis.
   11 Sicut enim servus exquisitus assidue livore carere non poterit, sic omnis iurans et nominans in toto a peccato non purgabitur.
   12 Vir multum iurans implebitur iniquitate, et non discedet a domo illius plaga.
   13 Et, si frustraverit, delictum illius super ipsum erit; et, si dissimulaverit, delinquet dupliciter.
   14 Et, si in vacuum iuraverit, non iustificabitur: replebitur enim malis domus illius.
   15 Est et alia loquela morti comparanda: non inveniatur in hereditate Iacob.
   16 Etenim a timoratis omnia haec sunt remota, et in delictis non volutabuntur.
   17 Indisciplinatae turpitudini non assuescat os tuum: est enim in illa verbum peccati.
   18 Memento patris et matris tuae, in medio enim magnatorum consistis;
   19 ne forte obliviscaris tui in conspectu illorum et assiduitate tua infatuatus improperium patiaris et maluisses non nasci et diem nativitatis tuae maledicas.
   20 Homo assuetus in verbis improperii in omnibus diebus suis non erudietur.
   21 Duo genera abundant in peccatis, et tertium adducit iram et perditionem:
   22 anima calida quasi ignis ardens non exstinguetur, donec consumatur;
   23 et homo fornicarius in corpore carnis suae non desinet, donec incendat ignem.
   24 Homini fornicario omnis panis dulcis: non cessabit nisi in morte.
   25 Omnis homo, qui transgreditur super lectum suum contemnens in anima sua et dicens: "Quis me videt?
   26 Tenebrae circumdant me, et parietes cooperiunt me, et nemo circumspicit me; quem vereor? Delictorum meorum non memorabitur Altissimus "
   27 et non intellegit quoniam omnia videt oculus illius, quoniam expellit a se timorem Dei huiusmodi hominis timor. Et oculi hominum sunt timor illius,
   28 et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi et hominum corda intuentes in absconditas partes.
   29 Domino enim Deo, antequam crearentur, omnia sunt agnita; sic et, postquam perfecta sunt, respicit omnia.
   30 Hic in plateis civitatis vindicabitur et quasi pullus equinus fugabitur et, ubi non speravit, apprehendetur;
   31 et erit dedecus omnibus, eo quod non intellexerit timorem Domini.
   32 Sic et mulier omnis relinquens virum suum et statuens hereditatem ex alieno matrimonio.
   33 Primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit, secundo in virum suum deliquit, tertio in adulterio fornicata est et ex alio viro filios statuit sibi.
   34 Haec in ecclesiam adducetur et in filios eius respicietur;
   35 non tradent filii eius radices, et rami eius non dabunt fructum:
   36 derelinquet in maledictum memoriam suam, et dedecus illius non delebitur.
   37 Et agnoscent, qui derelicti sunt, quoniam nihil melius est quam timor Dei, et nihil dulcius quam attendere mandatis Domini.
   38 Gloria magna est sequi Dominum; longitudo enim dierum assumetur ab eo.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com