seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Ecclesiastes

VI

Ecclesiastes VI, Nova Vulgata
(Latin version of Ecclesiastes chapter 6)

   1 Est et aliud malum, quod vidi sub sole, et quidem grave apud homines:
   2 vir, cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem, et nihil deest animae suae ex omnibus, quae desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus, ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas et miseria mala est.
   3 Si genuerit quispiam centum liberos et vixerit multos annos et plures dies aetatis habuerit, et anima illius non sit satiata bonis substantiae suae, immo et sepultura careat, de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus.
   4 Frustra enim venit et pergit ad tenebras, et in tenebris abscondetur nomen eius.
   5 Etsi non vidit solem neque cognovit, maior est requies isti quam illi.
   6 Etiamsi duobus milibus annis vixerit et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnes?
   7 "Omnis labor hominis est ad os eius, sed anima eius non implebitur".
   8 Quid habet amplius sapiens prae stulto? Et quid pauper, qui sciat ambulare coram vivis?
   9 "Melior est oculorum visio quam vana persequi desideria"; sed et hoc vanitas est et afflictio spiritus.
   10 Quidquid est, iam vocatum est nomen eius; et scitur quod homo sit et non possit contra fortiorem se in iudicio contendere.
   11 Ubi verba sunt plurima, multiplicant vanitatem; quid lucri habet homo?
   12 Quoniam quis scit quid homini bonum sit in vita, in paucis diebus vanitatis suae, quos peragit velut umbra? Aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit?

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com