seiyaku
< Previous
Index
Next >

Prophetia Amos

VIII

Amos VIII, Nova Vulgata
(Latin version of Amos chapter 8)

   1 Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce canistrum pomorum.
   2 Et dixit: "Quid tu vides, Amos?". Et dixi: "Canistrum pomorum". Et dixit Dominus ad me: "Venit finis super populum meum Israel; non adiciam ultra ignoscere ei.
   3 Et lugent cantatrices palatii in die illa, dicit Dominus Deus; multa erunt cadavera, in omni loco proicientur: silentium.
   4 Audite hoc, qui conteritis pauperem et deficere facitis egenos terrae,
   5 dicentes: "Quando transibit neomenia, et venumdabimus merces? Et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram et augeamus siclum et supponamus stateras dolosas,
   6 ut possideamus in argento egenos et pauperem pro calceamentis et quisquilias frumenti vendamus?" ".
   7 Iuravit Dominus in superbia Iacob: "Non obliviscar in perpetuum omnia opera eorum.
   8 Numquid super isto non commovebitur terra, et lugebit omnis habitator eius, et ascendet quasi fluvius universa, fervebit et decrescet quasi flumen Aegypti?
   9 Et erit: in die illa, dicit Dominus Deus, occidere faciam solem in meridie et tenebrescere faciam terram in die luminis
   10 et convertam festivitates vestras in luctum et omnia cantica vestra in planctum; et inducam super omnes lumbos saccum et super omne caput calvitium; et ponam eam quasi luctum unigeniti et novissima eius quasi diem amarum.
   11 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam famem in terram; non famem panis neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini".
   12 Et fugient a mari usque ad mare; et ab aquilone usque ad orientem circuibunt, quaerentes verbum Domini, et non invenient.
   13 In die illa deficient virgines pulchrae et adulescentes in siti.
   14 Qui iurant in delicto Samariae et dicunt: "Vivit Deus tuus, Dan!" et "Vivit via, Bersabee!", et cadent et non resurgent ultra.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com