seiyaku
< Previous
Index
Next >

Prophetia Amos

II

Amos II, Nova Vulgata
(Latin version of Amos chapter 2)

   1 Haec dicit Dominus: "Super tribus sceleribus Moab et super quattuor verbum non revocabo: eo quod incenderit ossa regis Edom usque ad cinerem,
   2 mittam ignem in Moab, et devorabit aedes Carioth, et morietur in tumultu Moab, in clamore et voce tubae;
   3 disperdam iudicem de medio eius et omnes principes eius interficiam cum eo", dicit Dominus.
   4 Haec dicit Dominus: "Super tribus sceleribus Iudae et super quattuor verbum non revocabo: eo quod abiecerint legem Domini et mandata eius non custodierint C deceperunt enim eos idola sua, post quae abierant patres eorum C
   5 mittam ignem in Iudam, et devorabit aedes Ierusalem".
   6 Haec dicit Dominus: "Super tribus sceleribus Israel et super quattuor verbum non revocabo: eo quod vendiderint pro argento iustum et pauperem pro calceamentis;
   7 qui contriverint super pulverem terrae capita pauperum et viam humilium declinaverint, et filius ac pater eius iverint ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum;
   8 et super vestimentis pignoratis accubuerint iuxta omne altare et vinum damnatorum biberint in domo Dei sui.
   9 Ego autem exterminaveram Amorraeum a facie eorum, cuius altitudo sicut altitudo cedrorum, et fortitudo quasi quercuum; exterminaveram fructum eius desuper et radices eius subter.
   10 Ego ascendere vos feci de terra Aegypti et duxi vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorraei;
   11 et suscitavi de filiis vestris prophetas et de iuvenibus vestris nazaraeos. Numquid non ita est, filii Israel?, dicit Dominus.
   12 Et propinastis nazaraeis vinum et prophetis mandastis dicentes: "Ne prophetetis".
   13 Ecce ego comprimam vos ad solum, sicut comprimit plaustrum onustum feno;
   14 deerit fuga a veloce, et fortis non firmabit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam;
   15 tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur; ascensor equi non salvabit animam suam,
   16 et fortissimus corde inter robustos nudus fugiet in illa die", dicit Dominus.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com