seiyaku
< Previous
Index
Next >

Actus Apostolorum

XIX

Actus XIX, Nova Vulgata
(Latin version of Acts chapter 19)

   1 Factum est autem, cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus, peragratis superioribus partibus, veniret Ephesum et inveniret quosdam discipulos;
   2 dixitque ad eos: "Si Spiritum Sanctum accepistis credentes?". At illi ad eum: "Sed neque, si Spiritus Sanctus est, audivimus".
   3 Ille vero ait: "In quo ergo baptizati estis?". Qui dixerunt: "In Ioannis baptismate".
   4 Dixit autem Paulus: "Ioannes baptizavit baptisma paenitentiae, populo dicens in eum, qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est in Iesum".
   5 His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Iesu;
   6 et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis et prophetabant.
   7 Erant autem omnes viri fere duodecim.
   8 Introgressus autem synagogam cum fiducia loquebatur per tres menses disputans et suadens de regno Dei.
   9 Cum autem quidam indurarentur et non crederent maledicentes viam coram multitudine, discedens ab eis segregavit discipulos, cotidie disputans in schola Tyranni.
   10 Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes, qui habitabant in Asia, audirent verbum Domini, Iudaei atque Graeci.
   11 Virtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus Pauli,
   12 ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria vel semicinctia, et recederent ab eis languores, et spiritus nequam egrederentur.
   13 Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Iudaeis exorcistis invocare super eos, qui habebant spiritus malos, nomen Domini Iesu dicentes: "Adiuro vos per Iesum, quem Paulus praedicat".
   14 Erant autem cuiusdam Scevae Iudaei principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant.
   15 Respondens autem spiritus nequam dixit eis: "Iesum novi et Paulum scio; vos autem qui estis?".
   16 Et insiliens homo in eos, in quo erat spiritus malus, dominatus amborum invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa.
   17 Hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis atque Graecis, qui habitabant Ephesi, et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Iesu.
   18 Multique credentium veniebant confitentes et annuntiantes actus suos.
   19 Multi autem ex his, qui fuerant curiosa sectati, conferentes libros combusserunt coram omnibus; et computaverunt pretia illorum et invenerunt argenti quinquaginta milia.
   20 Ita fortiter verbum Domini crescebat et convalescebat.
   21 His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia, ire Hierosolymam, dicens: "Postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre".
   22 Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia.
   23 Facta est autem in illo tempore turbatio non minima de via.
   24 Demetrius enim quidam nomine, argentarius, faciens aedes argenteas Dianae praestabat artificibus non modicum quaestum;
   25 quos congregans et eos, qui eiusmodi erant opifices, dixit: "Viri, scitis quia de hoc artificio acquisitio est nobis;
   26 et videtis et auditis quia non solum Ephesi, sed paene totius Asiae Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt.
   27 Non solum autem haec periclitatur nobis pars in redargutionem venire, sed et magnae deae Dianae templum in nihilum reputari, et destrui incipiet maiestas eius, quam tota Asia et orbis colit".
   28 His auditis, repleti sunt ira et clamabant dicentes: "Magna Diana Ephesiorum!";
   29 et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli.
   30 Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli;
   31 quidam autem de Asiarchis, qui erant amici eius, miserunt ad eum rogantes, ne se daret in theatrum.
   32 Alii autem aliud clamabant; erat enim ecclesia confusa, et plures nesciebant qua ex causa convenissent.
   33 De turba autem instruxerunt Alexandrum, propellentibus eum Iudaeis; Alexander ergo, manu silentio postulato, volebat rationem reddere populo.
   34 Quem ut cognoverunt Iudaeum esse, vox facta est una omnium quasi per horas duas clamantium: "Magna Diana Ephesiorum".
   35 Et cum sedasset scriba turbam, dixit: "Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnae Dianae et simulacri a Iove delapsi?
   36 Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse et nihil temere agere.
   37 Adduxistis enim homines istos neque sacrilegos neque blasphemantes deam nostram.
   38 Quod si Demetrius et, qui cum eo sunt, artifices habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt: accusent invicem.
   39 Si quid autem ulterius quaeritis, in legitima ecclesia poterit absolvi.
   40 Nam et periclitamur argui seditionis hodiernae, cum nullus obnoxius sit, de quo non possimus reddere rationem concursus istius". Et cum haec dixisset, dimisit ecclesiam.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com