seiyaku
< Previous
Index
Next >

Ad Timotheum Epistula II
Sancti Pauli Apostoli

II

II Timotheum II, Nova Vulgata
(Latin version of 2 Timothy chapter 2)

   1 Tu ergo, fili mi, confortare in gratia, quae est in Christo Iesu;
   2 et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere.
   3 Collabora sicut bonus miles Christi Iesu.
   4 Nemo militans implicat se saeculi negotiis, ut ei placeat, qui eum elegit;
   5 si autem certat quis agone, non coronatur nisi legitime certaverit.
   6 Laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere.
   7 Intellege, quae dico; dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.
   8 Memor esto Iesum Christum resuscitatum esse a mortuis, ex semine David, secundum evangelium meum,
   9 in quo laboro usque ad vincula quasi male operans; sed verbum Dei non est alligatum!
   10 Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Iesu cum gloria aeterna.
   11 Fidelis sermo, Nam, si commortui sumus, et convivemus;
   12 si sustinemus, et conregnabimus; si negabimus, et ille negabit nos;
   13 si non credimus, ille fidelis manet, negare enim seipsum non potest.
   14 Haec commone testificans coram Deo verbis non contendere: in nihil utile est, nisi ad subversionem audientium.
   15 Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.
   16 Profana autem inaniloquia devita, magis enim proficient ad impietatem,
   17 et sermo eorum ut cancer serpit; ex quibus est Hymenaeus et Philetus,
   18 qui circa veritatem aberraverunt dicentes resurrectionem iam factam, et subvertunt quorundam fidem.
   19 Sed firmum fundamentum Dei stat habens signaculum hoc: Cognovit Dominus, qui sunt eius, et: Discedat ab iniquitate omnis, qui nominat nomen Domini.
   20 In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia, et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in ignominiam;
   21 si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem, sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum paratum.
   22 Iuvenilia autem desideria fuge, sectare vero iustitiam, fidem, caritatem, pacem cum his, qui invocant Dominum de corde puro.
   23 Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita, sciens quia generant lites;
   24 servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, aptum ad docendum, patientem,
   25 cum mansuetudine corripientem eos, qui resistunt, si quando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem,
   26 et resipiscant a Diaboli laqueo, a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com