seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Secundus Samuelis

XX

II Samuelis XX, Nova Vulgata
(Latin version of 2 Samuel chapter 20)

   1 Accidit quoque, ut ibi esset vir Belial nomine Seba filius Bochri Beniaminita; et cecinit bucina et ait: "Non est nobis pars in David, neque hereditas in filio Isai! Vir Israel, in tabernacula tua!".
   2 Et separatus est omnis vir Israel a David secutusque est Seba filium Bochri; viri autem Iudae adhaeserunt regi suo a Iordane usque Ierusalem.
   3 Cumque venisset rex in domum suam Ierusalem, tulit decem mulieres concubinas, quas dereliquerat ad custodiendam domum, et tradidit eas in custodiam alimenta eis praebens. Et non est ingressus ad eas, sed erant clausae usque ad diem mortis suae in viduitate viventes.
   4 Dixit autem rex Amasae: "Convoca mihi omnes viros Iudae in diem tertium et tu adesto praesens".
   5 Abiit ergo Amasa, ut convocaret Iudam; et moratus est ultra tempus, quod ei constituerat.
   6 Ait autem David ad Abisai: "Nunc magis afflicturus est nos Seba filius Bochri quam Absalom; tolle igitur servos domini tui et persequere eum, ne inveniat civitates munitas et effugiat nos".
   7 Egressi sunt ergo cum eo viri Ioab, Cherethi quoque et Phelethi et omnes fortissimi; exierunt de Ierusalem ad persequendum Seba filium Bochri.
   8 Cumque illi essent iuxta lapidem grandem, qui est in Gabaon, Amasa venerat ante eos. Porro Ioab accinctus erat habitu suo, et in cingulo super lumbos gladius absconditus erat, qui levi motu ex vagina in manum suam cecidit.
   9 Dixitque Ioab ad Amasam: "Estne pax tibi, mi frater?". Et tenuit manu dextera mentum Amasae, ut oscularetur eum.
   10 Porro Amasa non observavit gladium in manu Ioab, qui percussit eum in inguine et effudit intestina eius in terram, nec secundum vulnus apposuit; et mortuus est. Ioab autem et Abisai frater eius persecuti sunt Seba filium Bochri.
   11 Interea quidam de pueris Ioab stetit iuxta cadaver Amasae et dixit: "Qui esse vult cum Ioab et pro David, sequatur Ioab!".
   12 Amasa autem conspersus sanguine iacebat in media via. Vidit hoc vir quod subsisteret omnis populus ad videndum eum; et amovit Amasam de via in agrum operuitque eum vestimento, cum videret quod omnes transeuntes propter eum subsisterent.
   13 Amoto igitur illo de via, transibat omnis vir sequens Ioab ad persequendum Seba filium Bochri.
   14 Porro ille transierat per omnes tribus Israel usque in Abelbethmaacha; omnesque Bochritae congregati sunt et ingressi sunt etiam post eum.
   15 Venerunt itaque et oppugnabant eum in Abelbethmaacha et fuderunt contra civitatem aggerem, qui stetit contra antemurale; et omnis populus, qui erat cum Ioab, moliebatur destruere muros.
   16 Et exclamavit mulier sapiens de civitate: "Audite, audite! Dicite Ioab: "Appropinqua huc, et loquar tecum" ".
   17 Qui cum accessisset ad eam, ait illi: "Tu es Ioab?". Et ille respondit: "Ego". Ad quem sic locuta est: "Audi sermones ancillae tuae". Qui respondit: "Audio".
   18 Rursumque illa: "Sermo, inquit, dicebatur in vetere proverbio: "Interrogent in Abel, et sic perficient rem".
   19 Ego pacifica fidelium Israel, et tu quaeris subruere civitatem et evertere matrem in Israel. Quare praecipitas hereditatem Domini?".
   20 Respondensque Ioab ait: "Absit, absit hoc a me; non praecipito neque demolior.
   21 Non se sic habet res, sed homo de monte Ephraim, Seba filius Bochri cognomine, levavit manum suam contra regem David; tradite illum solum, et recedam a civitate". Et ait mulier ad Ioab: "Ecce, caput eius mittetur ad te per murum".
   22 Ingressa est ergo ad omnem populum et locuta est eis sapienter. Qui abscissum caput Seba filii Bochri proiecerunt ad Ioab. Et ille cecinit tuba, et recesserunt ab urbe unusquisque in tabernacula sua. Ioab autem reversus est Ierusalem ad regem.
   23 Erat ergo Ioab super omnem exercitum Israel; Banaias autem filius Ioiadae super Cherethaeos et Phelethaeos;
   24 Adoniram vero super onera; porro Iosaphat filius Ahilud a commentariis.
   25 Siva autem scriba, Sadoc vero et Abiathar sacerdotes;
   26 Hira quoque Iairites erat sacerdos David.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com