< Previous
Index
Next >

Liber Secundus Maccabaeorum

VII

II Maccabaeorum VII, Nova Vulgata 
(Latin version of 2 Machabees chapter 7)

   1 Contigit autem et septem fra tres una cum matre apprehen sos compelli a rege attingere contra fas carnes porcinas, flagris et nervis cruciatos.
   2 Unus autem ex illis exstans prior locutor sic ait: "Quid es quaesiturus, et quid vis discere a nobis? Parati sumus mori magis quam patrias leges praevaricari".
   3 Iratus itaque rex iussit sartagines et ollas succendi.
   4 Quibus statim succensis, iussit ei, qui prior illorum fuerat locutus, amputari linguam et, cute capitis abstracta, summas quoque manus et pedes ei praescindi, ceteris eius fratribus et matre inspicientibus.
   5 Et cum iam per omnia inutilis factus esset, iussit eum igne admoveri adhuc spirantem et torreri in sartagine. Cum autem vapor sartaginis diu diffunderetur, ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter ita dicentes:
   6 "Dominus Deus aspicit et veritate in nobis consolatur, quemadmodum per personam contestantis cantici declaravit Moyses: "Et in servis suis consolabitur" ".
   7 Mortuo itaque illo primo hoc modo, sequentem deducebant ad illudendum; et cute capitis eius cum capillis abstracta, interrogabant, si manducaret prius quam toto corpore per membra singula puniretur.
   8 At ille respondens patria voce dixit: "Non faciam". Propter quod et iste, sequenti loco, tormenta suscepit sicut primus.
   9 Et in ultimo spiritu constitutus, sic ait: "Tu quidem, scelestissime, de praesenti vita nos perdis; sed rex mundi defunctos nos pro suis legibus in aeternam vitae resurrectionem suscitabit".
   10 Post hunc tertius illudebatur; et linguam postulatus cito protulit et manus constanter extendit
   11 et fortiter ait: "E caelo ista possideo et propter illius leges haec ipsa despicio et ab ipso rursus me ea recepturum spero",
   12 ita ut rex et, qui cum ipso erant, mirarentur adulescentis animum, quomodo pro nihilo duceret cruciatus.
   13 Et hoc ita defuncto, quartum vexabant similiter torquentes;
   14 et, cum iam esset ad mortem, sic ait: "Potius est ab hominibus morti datos spem exspectare a Deo, iterum ab ipso resuscitandos; tibi enim resurrectio ad vitam non erit".
   15 Et deinceps quintum, cum admovissent, vexabant;
   16 at ille respiciens in eum dixit: "Potestatem inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis, quod vis; noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum;
   17 tu autem patienter sustine et videbis maiestatem virtutis ipsius, qualiter te et semen tuum torquebit".
   18 Post hunc ducebant sextum, et is mori incipiens ait: "Noli frustra errare; nos enim propter nosmetipsos haec patimur peccantes in Deum nostrum, et digna admiratione facta sunt in nobis:
   19 tu autem ne existimes tibi impune futurum, quod contra Deum pugnare tentaveris".
   20 Supra modum autem mater mirabilis et bona memoria digna, quae pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens bono animo ferebat propter spem, quam in Dominum habebat.
   21 Singulos illorum hortabatur voce patria, forti repleta sensu et femineam cogitationem masculino excitans animo, dicens ad eos:
   22 "Nescio qualiter in utero meo apparuistis neque ego spiritum et vitam donavi vobis et singulorum vestrorum compagem non sum ego modulata;
   23 sed enim mundi creator, qui formavit hominis nativitatem quique omnium invenit originem, et spiritum et vitam vobis iterum cum misericordia reddet, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges eius".
   24 Antiochus autem contemni se arbitratus, simul et exprobrantem dedignans vocem, cum adhuc adulescentior superesset, non solum verbis hortabatur, sed et cum iuramento affirmabat se divitem simul et beatum facturum, translatum a patriis legibus, et amicum habiturum et officia ei crediturum.
   25 Sed ad haec cum adulescens nequaquam intenderet, vocavit rex matrem et suadebat ei, ut adulescenti fieret suasor in salutem.
   26 Cum autem multis eam verbis esset hortatus, promisit suasuram se filio.
   27 Itaque inclinata ad illum, irridens crudelem tyrannum sic ait patria voce: "Fili, miserere mei, quae te in utero novem mensibus portavi et lac triennio dedi et alui et in aetatem istam perduxi et nutricem me tibi exhibui.
   28 Peto, nate, ut aspicias ad caelum et terram et quae in ipsis sunt, universa videns intellegas quia non ex his, quae erant, fecit illa Deus; et hominum genus ita fit.
   29 Ne timeas carnificem istum, sed dignus fratribus tuis effectus suscipe mortem, ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam".
   30 Cum haec illa adhuc diceret, ait adulescens: "Quem sustinetis? Non oboedio praecepto regis, sed obtempero praecepto legis, quae data est patribus nostris per Moysen.
   31 Tu vero, qui inventor omnis malitiae factus es in Hebraeos, non effugies manus Dei.
   32 Nos enim pro peccatis nostris haec patimur;
   33 et si nobis propter increpationem et correptionem ille vivens Dominus noster modicum iratus est, sed iterum reconciliabitur servis suis.
   34 Tu autem, o sceleste et omnium hominum flagitiosissime, noli frustra extolli elatus vanis spebus, in filios caeli levata manu;
   35 nondum enim omnipotentis atque intuitoris Dei iudicium effugisti.
   36 Nam fratres nostri, modico nunc dolore sustentato, sub Dei testamentum aeternae vitae reciderunt; tu vero iudicio Dei iustas superbiae tuae poenas exsolves.
   37 Ego autem, sicut et fratres mei, et corpus et animam trado pro patriis legibus, invocans Deum maturius genti nostrae propitium fieri, teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus;
   38 in me vero et in fratribus meis restitit Omnipotentis ira, quae super omne genus nostrum iuste superducta est".
   39 Tunc rex accensus ira in hunc super omnes crudelius desaevit, indigne ferens se derisum.
   40 Et hic itaque mundus obiit per omnia in Domino confidens.
   41 Novissima autem post filios et mater consumpta est.
   42 Igitur de sacrificiis et de nimiis crudelitatibus satis sit dictum.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

 home

privacy policy

email

© seiyaku.com