< Previous
Index
Next >

Liber Secundus Maccabaeorum

II

II Maccabaeorum II, Nova Vulgata 
(Latin version of 2 Machabees chapter 2)

   1 Invenitur autem in descriptio nibus quod Ieremias propheta iussit eos ignem accipere, qui transmigrabant, ut significatum est,
   2 et ut mandavit propheta transmigratis dans illis legem, ne obliviscerentur praecepta Domini et ut non exerrarent mentibus videntes simulacra aurea et argentea et ornamenta eorum.
   3 Et alia huiusmodi dicens hortabatur, ne legem amoverent a corde suo.
   4 Erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam iussit propheta, divino responso ad se facto, comitari secum, usquequo exiit in montem, in quo Moyses ascendit et vidit Dei hereditatem.
   5 Et veniens Ieremias invenit domum speluncae; et tabernaculum et arcam et altare incensi intulit illuc et ostium obstruxit.
   6 Et accesserunt quidam ex his, qui simul sequebantur, ut notarent viam, et non potuerunt invenire.
   7 Ut autem cognovit Ieremias, culpans illos dixit quod ignotus erit locus, donec congreget Deus congregationem populi et misericordia fiat;
   8 et tunc Dominus ostendet haec, et apparebit maiestas Domini, et nubes erit, sicut et sub Moyse manifestabatur, sicut et Salomon petiit, ut locus sanctificaretur magnifice.
   9 Manifestabatur autem et ut sapientiam habens obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi.
   10 Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de caelo et consumpsit sacrificia, sic et Salomon oravit, et descendit ignis de caelo et consumpsit holocausta.
   11 Et dixit Moyses: "Eo quod non sit comestum, quod erat pro peccato, consumptum est".
   12 Similiter et Salomon octo dies celebravit.
   13 Inferebantur autem in descriptionibus et commentariis secundum Nehemiam haec eadem, et ut construens bibliothecam congregavit libros de regibus et prophetis et libros David et epistulas regum de donariis.
   14 Similiter autem et Iudas ea, quae deciderant per bellum, quod nobis acciderat, congregavit omnia, et sunt apud nos.
   15 Si ergo desideratis haec, mittite, qui perferant vobis.
   16 Acturi itaque purificationem, scripsimus vobis; bene ergo facietis, si egeritis hos dies.
   17 Deus autem, qui liberavit universum populum suum et reddidit hereditatem omnibus et regnum et sacerdotium et sanctificationem,
   18 sicut promisit in lege. Speramus enim in Deo quod cito nostri miserebitur et congregabit de sub caelo in locum sanctum; eripuit enim nos de magnis periculis et locum purgavit.
   19 De Iuda vero Maccabaeo et fratribus eius et de templi magni purificatione et de arae dedicatione,
   20 sed et de proeliis, quae pertinent ad Antiochum Epiphanem et filium eius Eupatorem,
   21 et de illuminationibus, quae de caelo factae sunt ad eos, qui generose pro Iudaismo fortiter fecerunt, ita ut universam regionem, cum pauci essent, vindicarent et barbaram multitudinem fugarent
   22 et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et civitatem liberarent et leges, quae futurum erat ut abolerentur, restituerentur, Domino cum omni clementia propitio facto illis,
   23 quae omnia ab Iasone Cyrenaeo quinque libris declarata sunt, tentavimus nos uno volumine breviare.
   24 Considerantes enim multitudinem numerorum et difficultatem, quae adest volentibus aggredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum,
   25 curavimus volentibus quidem legere, ut esset animi oblectatio, studiosis vero, ut facilius possint memoriae commendare, omnibus autem legentibus utilitas conferatur.
   26 Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviandi causa suscepimus, non facilem laborem, immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris assumpsimus.
   27 Sicut praeparanti convivium et quaerenti aliorum utilitatem non facile est, tamen propter multorum gratiam libenter laborem sustinebimus,
   28 accurate quidem de singulis elaborare auctori concedentes, ipsi autem persequi datam formam brevitati studentes.
   29 Sicut enim novae domus architecto de universa structura curandum est, ei vero, qui inurere et pingere curat, quae apta sunt ad ornatum exquirenda sunt, ita aestimo et in nobis.
   30 Inire quidem et deambulacrum facere verborum et curiosius partes singulas quasque disquirere historiae congruit auctori;
   31 brevitatem vero dictionis sectari et exsecutionem rerum vitare brevianti concedendum est.
   32 Hinc ergo narrationem incipiemus, praedictis tantulo subiuncto; stultum etenim est ante historiam efffluere, ipsam autem historiam concidere.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

 home

privacy policy

email

© seiyaku.com