seiyaku
< Previous
Index
Next >

Ad Corinthios Epistula II
Sancti Pauli Apostoli

IX

II Corinthios IX, Nova Vulgata
(Latin version of 2 Corinthians chapter 9)

   1 Nam de ministerio, quod fit in sanctos, superfluum est mihi scribere vobis;
   2 scio enim promptum animum vestrum, pro quo de vobis glorior apud Macedonas, quoniam Achaia parata est ab anno praeterito, et vestra aemulatio provocavit plurimos.
   3 Misi autem fratres, ut ne, quod gloriamur de vobis, evacuetur in hac parte, ut, quemadmodum dixi, parati sitis,
   4 ne, cum venerint mecum Macedones et invenerint vos imparatos, erubescamus nos, ut non dicam vos, in hac substantia.
   5 Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut praeveniant ad vos et praeparent repromissam benedictionem vestram, ut haec sit parata sic quasi benedictio, non quasi avaritia.
   6 Hoc autem: qui parce seminat, parce et metet; et, qui seminat in benedictionibus, in benedictionibus et metet.
   7 Unusquisque prout destinavit corde suo, non ex tristitia aut ex necessitate; hilarem enim datorem diligit Deus.
   8 Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut, in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum,
   9 sicut scriptum est: "Dispersit, dedit pauperibus; iustitia eius manet in aeternum".
   10 Qui autem administrat semen seminanti, et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae.
   11 In omnibus locupletati in omnem simplicitatem, quae operatur per nos gratiarum actionem Deo
   12 - quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea, quae desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones Deo -
   13 per probationem ministerii huius glorificantes Deum in oboedientia confessionis vestrae in evangelium Christi et simplicitate communionis in illos et in omnes,
   14 et ipsorum obsecratione pro vobis, desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis.
   15 Gratias Deo super inenarrabili dono eius.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com