< Previous
Index
Next >

Liber Primus Samuelis

XXVII

I Samuelis XXVII, Nova Vulgata 
(Latin version of 1 Samuel chapter 27)

   1 Et ait David in corde suo: "Aliquando incidam in uno die in manu Saul; nonne melius est ut fugiam et salver in terra Philisthinorum, ut desperet Saul cessetque me quaerere in cunctis finibus Israel? Fugiam ergo manus eius".
   2 Et surrexit David et abiit ipse et sescenti viri cum eo ad Achis filium Maoch regem Geth.
   3 Et habitavit David cum Achis in Geth ipse et viri eius unusquisque cum domo sua; David et duae uxores eius, Achinoam Iezrahelites et Abigail uxor Nabal de Carmel.
   4 Et nuntiatum est Saul quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra ut quaereret eum.
   5 Dixit autem David ad Achis: "Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis huius, ut habitem ibi. Cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum?".
   6 Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg; propter quam causam facta est Siceleg regum Iudae usque in diem hanc.
   7 Fuit autem numerus dierum, quibus habitavit David in regione Philisthinorum, annus et quattuor menses.
   8 Et ascendit David et viri eius et agebant praedas de Gesuri et de Gerzi et de Amalecitis; hae enim gentes habitabant terram, quae est a Telem in via Sur et usque ad terram Aegypti.
   9 Et percutiebat David omnem terram nec relinquebat viventem virum et mulierem; tollensque oves et boves et asinos et camelos et vestes revertebatur et veniebat ad Achis.
   10 Dicebat autem ei Achis: "In quem irruistis hodie?". Respondebatque David: "Contra Nageb Iudae vel contra Nageb Ierameel vel contra Nageb Ceni".
   11 Viro et mulieri non parcebat David nec adducebat in Geth dicens: "Ne forte loquantur adversum nos: "Haec fecit David" ". Et hoc erat decretum illi omnibus diebus, quibus habitavit in regione Philisthinorum.
   12 Credidit ergo Achis David dicens: "Valde odiosum se fecit populo suo Israel; erit igitur mihi servus sempiternus".

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

 home

privacy policy

email

© seiyaku.com