seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Primus Samuelis

XX

I Samuelis XX, Nova Vulgata
(Latin version of 1 Samuel chapter 20)

   1 Fugit autem David de Naioth, quae est in Rama, veniensque locutus est coram Ionathan: "Quid feci? Quae est iniquitas mea et quod peccatum meum in patrem tuum, quia quaerit animam meam?".
   2 Qui dixit ei: "Absit, non morieris; neque enim faciet pater meus quidquam grande vel parvum, nisi prius indicaverit mihi; hoc ergo celavit me pater meus tantummodo? Nequaquam erit istud".
   3 Et rursum respondit David et ait: "Scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis et dixit: "Nesciat hoc Ionathan, ne forte tristetur". Quinimmo vivit Dominus, et vivit anima tua, quia uno tantum gradu ego morsque dividimur".
   4 Et ait Ionathan ad David: "Quid desiderat anima tua, ut faciam tibi?".
   5 Dixit autem David ad Ionathan: "Ecce neomenia est crastino, et ego ex more sedere soleo iuxta regem ad vescendum; dimitte ergo me, ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiae.
   6 Si requisierit me pater tuus, respondebis ei: "Rogavit me David, ut iret celeriter in Bethlehem civitatem suam, quia victimae annuae ibi sunt universis contribulibus eius".
   7 Si dixerit: "Bene", pax erit servo tuo; si autem fuerit iratus, scito quia malum decretum est ab eo.
   8 Fac ergo misericordiam in servum tuum, quia foedus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti; si autem est in me aliqua iniquitas, tu me interfice et ad patrem tuum ne introducas me".
   9 Et ait Ionathan: "Absit hoc a te; neque enim fieri potest ut, si certo cognovero malum decretum esse a patre meo contra te, non annuntiem tibi".
   10 Responditque David ad Ionathan: "Quis nuntiabit mihi, si quid forte responderit tibi pater tuus dure?".
   11 Et ait Ionathan ad David: "Veni, egrediamur foras in agrum". Cumque exissent ambo in agrum,
   12 ait Ionathan ad David: "Vivit Dominus, Deus Israel, investigabo sententiam patris mei hoc fere tempore cras vel perendie; et si aliquid boni fuerit super David, et non statim miserim ad te et notum tibi fecerim,
   13 haec faciat Dominus in Ionathan et haec augeat! Si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te, hoc quoque notum faciam tibi et dimittam te, ut vadas in pace. Et sit Dominus tecum, sicut fuit cum patre meo.
   14 Et, si vixero, facies mihi misericordiam Domini; si vero mortuus fuero,
   15 non auferas misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum, quando eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terra".
   16 Pepigit ergo foedus Ionathan cum domo David dicens: "Requirat Dominus de manu inimicorum David!".
   17 Et addidit Ionathan ut faceret David iurare per dilectionem suam erga illum; sicut animam enim suam, ita diligebat eum.
   18 Dixitque ad eum Ionathan: "Cras neomenia est, et requireris;
   19 vacua erit enim sessio tua. Perendie descendes festinus et venies in locum, ubi abscondisti te in die facti illius; et sedebis iuxta acervum illum.
   20 Et ego tres sagittas mittam iuxta eum et iaciam quasi exercens me ad signum.
   21 Mittam quoque et puerum dicens ei: "Vade et affer mihi sagittas".
   22 Si dixero puero: "Ecce sagittae intra te sunt, tolle eas", tu veni ad me, quia pax tibi est, et nihil est mali, vivit Dominus. Si autem sic locutus fuero puero: "Ecce sagittae ultra te sunt", vade, quia dimisit te Dominus.
   23 De verbo autem, quod locuti fuimus, ego et tu, sit Dominus inter me et te usque in sempiternum".
   24 Absconditus est ergo David in agro; et venit neomenia, et sedit rex ad mensam ad comedendum.
   25 Cumque sedisset rex super cathedram suam secundum consuetudinem, quae erat iuxta parietem, sedit Ionathan ex adverso, et sedit Abner ex latere Saul; vacuusque apparuit locus David.
   26 Et non est locutus Saul quidquam in die illa; cogitabat enim quod forte evenisset ei, ut non esset mundus nec purificatus.
   27 Cumque illuxisset dies secunda post neomeniam, rursum vacuus apparuit locus David; dixitque Saul ad Ionathan filium suum: "Cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum?".
   28 Et respondit Ionathan Sauli: "Rogavit me obnixe, ut iret in Bethlehem,
   29 et ait: "Dimitte me, quoniam sacrificium familiae est in civitate, et frater meus ipse accersivit me; nunc ergo, si inveni gratiam in oculis tuis, vadam cito et videbo fratres meos". Ob hanc causam non venit ad mensam regis".
   30 Iratus autem Saul adversum Ionathan dixit ei: "Fili mulieris perversae, numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam et in confusionem nuditatis matris tuae?
   31 Omnibus enim diebus, quibus filius Isai vixerit super terram, non stabilieris tu neque regnum tuum; itaque iam nunc mitte et adduc eum ad me, quia filius mortis est".
   32 Respondens autem Ionathan Sauli patri suo ait: "Quare morietur? Quid fecit?".
   33 Et arripuit Saul lanceam, ut percuteret eum; et intellexit Ionathan quod definitum esset patri suo, ut interficeret David.
   34 Surrexit ergo Ionathan a mensa in ira furoris et non comedit in die neomeniae secunda panem; contristatus est enim super David, eo quod confudisset eum pater suus.
   35 Cumque illuxisset mane, venit Ionathan in agrum ad locum constitutum a David et puer parvulus cum eo;
   36 et ait ad puerum suum: "Vade et affer mihi sagittas, quas ego iacio". Cumque puer cucurrisset, iecit sagittam trans puerum.
   37 Venit itaque puer ad locum sagittae, quam miserat Ionathan, et clamavit Ionathan post tergum pueri et ait: "Ecce ibi est sagitta porro ultra te".
   38 Clamavitque Ionathan post tergum pueri: "Festina velociter, ne steteris". Sustulit autem puer Ionathae sagittam et attulit ad dominum suum
   39 et quid ageretur penitus ignorabat, tantummodo enim Ionathan et David rem noverant.
   40 Dedit igitur Ionathan arma sua puero et dixit ei: "Vade, defer in civitatem".
   41 Cumque abisset puer, surrexit David de latere acervi et cadens pronus in terram adoravit tertio; et osculantes alterutrum fleverunt pariter, David autem amplius.
   42 Dixit ergo Ionathan ad David: "Vade in pace; iuravimus enim ambo in nomine Domini dicentes: Dominus erit inter me et te et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum".

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com