seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Primus Samuelis

XVIII

I Samuelis XVIII, Nova Vulgata
(Latin version of 1 Samuel chapter 18)

   1 Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Ionathan colligata est animae David, et dilexit eum Ionathan quasi animam suam.
   2 Tulitque eum Saul in die illa et non concessit ei, ut reverteretur in domum patris sui.
   3 Inierunt autem Ionathan et David foedus; diligebat enim eum quasi animam suam.
   4 Et exspoliavit se Ionathan tunicam, qua erat vestitus, et dedit eam David et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et arcum suum et usque ad balteum.
   5 Egrediebatur quoque David ad omnia, quaecumque misisset eum Saul, et prospere agebat; posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi, etiam in conspectu famulorum Saul.
   6 Porro cum reverterentur, cum rediret David, percusso Philisthaeo, egressae sunt mulieres de universis urbibus Israel cantantes chorosque ducentes in occursum Saul regis in tympanis et in canticis laetitiae et in sistris.
   7 Et praecinebant mulieres ludentes atque dicentes: "Percussit Saul milia sua, et David decem milia sua".
   8 Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis eius iste sermo, dixitque: "Dederunt David decem milia et mihi dederunt milia; quid ei superest nisi solum regnum?".
   9 Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David ex die illa et deinceps.
   10 Post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul, et vaticinabatur in medio domus suae; David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies, tenebatque Saul lanceam.
   11 Et sustulit eam putans quod configere posset David cum pariete; et declinavit David a facie eius secundo.
   12 Et timuit Saul David, eo quod esset Dominus cum eo et a se recessisset.
   13 Amovit ergo eum Saul a se et fecit eum tribunum super mille viros; et egrediebatur et intrabat in conspectu populi.
   14 In omnibus quoque viis suis David prospere agebat, et Dominus erat cum eo.
   15 Vidit itaque Saul quod prospere ageret nimis et coepit pavere eum;
   16 omnis autem Israel et Iuda diligebat David; ipse enim egrediebatur et ingrediebatur ante eos.
   17 Dixit autem Saul ad David: "Ecce filia mea maior Merob, ipsam dabo tibi uxorem; tantummodo esto mihi vir fortis et proeliare bella Domini". Saul autem reputabat dicens: "Non sit manus mea in eo, sed sit super illum manus Philisthinorum".
   18 Ait autem David ad Saul: "Quis ego sum, aut quae est vita mea aut cognatio patris mei in Israel, ut fiam gener regis?".
   19 Factum est autem tempus, cum deberet dari Merob filia Saul David, data est Hadriel Molathitae uxor.
   20 Dilexit autem Michol filia Saul altera David, et nuntiatum est Saul, et placuit ei;
   21 dixitque Saul: "Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum, et sit super eum manus Philisthinorum". Dixit ergo Saul ad David altera vice: "Gener meus eris hodie".
   22 Et mandavit Saul servis suis: "Loquimini ad David secreto dicentes: "Ecce places regi, et omnes servi eius diligunt te; nunc ergo esto gener regis" ".
   23 Et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba haec, et ait David: "Num parum vobis videtur generum esse regis? Ego autem sum vir pauper et tenuis".
   24 Et renuntiaverunt servi Saul dicentes: "Huiuscemodi verba locutus est David".
   25 Dixit autem Saul: "Sic loquimini ad David: "Non habet necesse rex sponsalia, nisi tantum centum praeputia Philisthinorum, ut fiat ultio de inimicis regis" ". Porro Saul cogitabat tradere David in manibus Philisthinorum.
   26 Cumque renuntiassent servi eius David verba, quae dixerat Saul, placuit sermo in oculis David, ut fieret gener regis.
   27 Et nondum erant dies impleti, cum David surgens abiit cum viris, qui sub eo erant, et percussit ex Philisthim ducentos viros; et attulit praeputia eorum, et annumeraverunt ea regi, ut esset gener eius. Dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxorem.
   28 Et vidit Saul et intellexit quia Dominus esset cum David; Michol autem filia Saul diligebat eum.
   29 Et Saul magis coepit timere David; factusque est Saul inimicus David cunctis diebus.
   30 Et egressi sunt principes Philisthinorum; et, quotiescumque egrediebantur, prospere agebat David magis quam omnes servi Saul, et celebre factum est nomen eius nimis.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com