seiyaku
< Previous
Index
Next >

Epistula I Petri

II

I Petri II, Nova Vulgata
(Latin version of 1 Peter chapter 2)

   1 Deponentes igitur omnem ma litiam et omnem dolum et simu lationes et invidias et omnes detractiones,
   2 sicut modo geniti infantes, rationale sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem,
   3 si gustastis quoniam dulcis Dominus.
   4 Ad quem accedentes, lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, coram Deo autem electum, pretiosum,
   5 et ipsi tamquam lapides vivi aedificamini domus spiritalis in sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum.
   6 Propter quod continet Scriptura: "Ecce pono in Sion lapidem angularem, electum, pretiosum; et, qui credit in eo, non confundetur".
   7 Vobis igitur honor credentibus; non credentibus autem "Lapis, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli"
   8 et "lapis offensionis et petra scandali"; qui offendunt verbo non credentes, in quod et positi sunt.
   9 Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum:
   10 qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei; qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.
   11 Carissimi, obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam;
   12 conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo, quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis.
   13 Subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum: sive regi quasi praecellenti
   14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum;
   15 quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam,
   16 quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei.
   17 Omnes honorate, fraternitatem diligite, Deum timete, regem honorificate.
   18 Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis sed etiam pravis.
   19 Haec est enim gratia, si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias, patiens iniuste.
   20 Quae enim gloria est, si peccantes et colaphizati sustinetis? Sed si benefacientes et patientes sustinetis, haec est gratia apud Deum.
   21 In hoc enim vocati estis, quia et Christus passus est pro vobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius:
   22 qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ipsius;
   23 qui cum malediceretur, non remaledicebat; cum pateretur, non comminabatur, commendabat autem iuste iudicanti;
   24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui iustitiae viveremus; cuius livore sanati estis.
   25 Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com