< Previous
Index
Next >

Liber Primus Regum

IX

I Regum IX, Nova Vulgata 
(Latin version of 1 Kings chapter 9)

   1 Factum est autem cum perfecisset Salomon aedificium domus Domini et aedificium regis et omne, quod optaverat et voluerat facere,
   2 apparuit ei Dominus secundo, sicut apparuerat ei in Gabaon.
   3 Dixitque Dominus ad eum: "Exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam, quam deprecatus es coram me; sanctificavi domum hanc, quam aedificasti, ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum; et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.
   4 Tu quoque, si ambulaveris coram me, sicut ambulavit David pater tuus in simplicitate cordis et in aequitate, et feceris omnia, quae praecepi tibi, et legitima mea et iudicia mea servaveris,
   5 ponam thronum regni tui super Israel in sempiternum, sicut locutus sum David patri tuo dicens: Non auferetur de genere tuo vir de solio Israel.
   6 Si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri non sequentes me nec custodientes mandata mea et decreta mea, quae proposui vobis, sed abieritis et colueritis deos alienos et adoraveritis eos,
   7 auferam Israel de superficie terrae, quam dedi eis, et templum, quod sanctificavi nomini meo, proiciam a conspectu meo; eritque Israel in proverbium et in fabulam cunctis populis,
   8 et domus haec erit in ruinas. Omnis, qui transierit per eam, stupebit et sibilabit et dicet: "Quare fecit Dominus sic terrae huic et domui huic?".
   9 Et respondebunt: "Quia dereliquerunt Dominum Deum suum, qui eduxit patres eorum de terra Aegypti, et secuti sunt deos alienos et adoraverunt eos et coluerunt eos; idcirco induxit Dominus super eos omne malum hoc" ".
   10 Expletis autem annis viginti, postquam aedificaverat Salomon duas domos, id est domum Domini et domum regis
   11 - Hiram rege Tyri praebente Salomoni ligna cedrina et abiegna et aurum iuxta omne quod opus habuerat - tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galilaeae.
   12 Et egressus est Hiram de Tyro, ut videret oppida, quae dederat ei Salomon, et non placuerunt ei;
   13 et ait: "Haeccine sunt civitates, quas dedisti mihi, frater?". Et appellavit eas terram Chabul usque in diem hanc.
   14 Misit quoque Hiram ad regem centum viginti talenta auri.
   15 Haec est summa indictionis, quam constituit rex Salomon ad aedificandam domum Domini et domum suam et Mello et murum Ierusalem et Asor et Mageddo et Gazer.
   16 Pharao rex Aegypti ascendit et cepit Gazer succenditque eam igni et Chananaeum, qui habitabat in civitate, interfecit; et dedit eam in dotem filiae suae uxori Salomonis.
   17 Aedificavit ergo Salomon Gazer et Bethoron inferiorem
   18 et Baalath et Thamar in terra solitudinis
   19 et omnes civitates horreorum, quae ad se pertinebant, et civitates curruum et civitates equorum et quodcumque ei placuit, ut aedificaret in Ierusalem et in Libano et in omni terra potestatis suae.
   20 Universum populum, qui remanserat de Amorraeis et Hetthaeis et Pherezaeis et Hevaeis et Iebusaeis, qui non erant de filiis Israel,
   21 horum filios, qui remanserant post eos in terra, quos scilicet non potuerant filii Israel exterminare, fecit Salomon tributarios usque in diem hanc.
   22 De filiis autem Israel non constituit Salomon servire quemquam, sed erant viri bellatores et ministri eius et principes et pugnatores eius et praefecti curruum et equitum.
   23 Erant autem principes eorum, qui super omnia opera Salomonis praepositi erant, quingenti quinquaginta; qui habebant subiectum populum et statutis operibus imperabant.
   24 Filia autem pharaonis ascendit de civitate David in domum suam, quam aedificaverat ei; tunc aedificavit Mello.
   25 Offerebat quoque Salomon tribus vicibus per annos singulos holocausta et pacificas victimas super altare, quod aedificaverat Domino, et adolebat coram Domino; perfectumque est templum.
   26 Classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber, quae est iuxta Ailath in litore maris Rubri in terra Idumaea.
   27 Misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos gnaros maris cum servis Salomonis.
   28 Qui, cum venissent in Ophir, sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum detulerunt ad regem Salomonem.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

 home

privacy policy

email

© seiyaku.com