seiyaku
< Previous
Index
Next >

Epistula I Ioannis

IV

I Ioannis IV, Nova Vulgata
(Latin version of 1 John chapter 4)

   1 Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint, quoniam multi pseudoprophetae prodierunt in mundum.
   2 In hoc cognoscitis Spiritum Dei: omnis spiritus, qui confitetur Iesum Christum in carne venisse, ex Deo est.
   3 Et omnis spiritus, qui non confitetur Iesum, ex Deo non est; et hoc est antichristi, quod audistis quoniam venit, et nunc iam in mundo est.
   4 Vos ex Deo estis, filioli, et vicistis eos, quoniam maior est, qui in vobis est, quam qui in mundo.
   5 Ipsi ex mundo sunt; ideo ex mundo loquuntur, et mundus eos audit.
   6 Nos ex Deo sumus. Qui cognoscit Deum, audit nos; qui non est ex Deo, non audit nos. Ex hoc cognoscimus Spiritum veritatis et spiritum erroris.
   7 Carissimi, diligamus invicem, quoniam caritas ex Deo est; et omnis, qui diligit, ex Deo natus est et cognoscit Deum.
   8 Qui non diligit, non cognovit Deum, quoniam Deus caritas est.
   9 In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum.
   10 In hoc est caritas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris.
   11 Carissimi, si sic Deus dilexit nos, et nos debemus alterutrum diligere.
   12 Deum nemo vidit umquam; si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas eius in nobis consummata est.
   13 In hoc cognoscimus quoniam in ipso manemus, et ipse in nobis, quoniam de Spiritu suo dedit nobis.
   14 Et nos vidimus et testificamur quoniam Pater misit Filium salvatorem mundi.
   15 Quisque confessus fuerit: "Iesus est Filius Dei ", Deus in ipso manet, et ipse in Deo.
   16 Et nos, qui credidimus, novimus caritatem, quam habet Deus in nobis. Deus caritas est; et, qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo manet.
   17 In hoc consummata est caritas nobiscum, ut fiduciam habeamus in die iudicii; quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo.
   18 Timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor poenam habet; qui autem timet, non est consummatus in caritate.
   19 Nos diligimus, quoniam ipse prior dilexit nos.
   20 Si quis dixerit: "Diligo Deum ", et fratrem suum oderit, mendax est; qui enim non diligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, non potest diligere.
   21 Et hoc mandatum habemus ab eo, ut, qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com