seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Primus Paralipomenon

VIII

I Paralipomenon VIII, Nova Vulgata
(Latin version of 1 Chronicles chapter 8)

   1 Beniamin autem genuit Bela primogenitum suum, Asbel se cundum, Ahara tertium,
   2 Nohaa quartum et Rapha quintum.
   3 Fueruntque filii Bela: Addar et Gera pater Aod,
   4 Abisue quoque et Naaman et Ahoe,
   5 sed et Gera et Sephuphan et Huram.
   6 Hi sunt filii Aod principes familiarum habitantium in Gabaa, qui translati sunt in Manahath;
   7 Naaman autem et Ahia et Gera: ipse transtulit eos et genuit Oza et Ahiud.
   8 Porro Saharaim genuit in regione Moab, postquam dimisit Husim et Bara uxores suas;
   9 genuit autem de Hodes uxore sua Iobab et Sebia et Mesa et Melcham,
   10 Iehus quoque et Sechia et Marma; hi sunt filii eius principes in familiis suis.
   11 De Husim vero genuit Abitob et Elphaal;
   12 porro filii Elphaal Heber et Misaam et Samad; hic aedificavit Ono et Lod et filias eius.
   13 Beria autem et Samma principes familiarum habitantium in Aialon; hi fugaverunt habitatores Geth.
   14 Et Ahi et Sesac et Ierimoth
   15 et Zabadia et Arad et Eder,
   16 Michael quoque et Iespha et Ioha filii Beria.
   17 Et Zabadia et Mosollam et Hezeci et Heber
   18 et Iesamari et Iezlia et Iobab filii Elphaal
   19 et Iacim et Zechri et Zabdi
   20 et Elioenai et Selethai et Eliel
   21 et Adaia et Baraia et Samarath filii Semei
   22 et Iesphan et Heber et Eliel
   23 et Abdon et Zechri et Hanan
   24 et Hanania et Elam et Anathothia
   25 et Iephdaia et Phanuel filii Sesac.
   26 Et Samsari et Sohoria et Otholia
   27 et Iersia et Elia et Zechri filii Ieroham.
   28 Hi capita familiarum secundum genealogias, principes qui habitaverunt in Ierusalem.
   29 In Gabaon autem habitaverunt Iehiel pater Gabaon, et nomen uxoris eius Maacha,
   30 filiusque eius primogenitus Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab,
   31 Gedor quoque et Ahio et Zacher et Macelloth;
   32 et Macelloth genuit Samaa. Habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Ierusalem cum fratribus suis.
   33 Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Ionathan et Melchisua et Abinadab et Isbaal.
   34 Filius autem Ionathan Meribbaal, et Meribbaal genuit Micha;
   35 filii Micha Phithon et Melech et Tharaa et Ahaz.
   36 Et Ahaz genuit Ioada, et Ioada genuit Almath et Azmaveth et Zamri; porro Zamri genuit Mosa.
   37 Et Mosa genuit Banaa, cuius filius fuit Raphaia, de quo ortus est Elasa, qui genuit Asel.
   38 Porro Asel sex filii fuere his nominibus: Ezricam primogenitus eius, Ismael, Saria, Azarias, Obdia et Hanan; omnes hi filii Asel.
   39 Filii autem Esec fratris eius: Ulam primogenitus et Iehus secundus et Eliphalet tertius.
   40 Fueruntque filii Ulam viri robustissimi ad bellum et magno robore tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta. Omnes hi filii Beniamin.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com